Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 12

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 12
12,1Qui diligit disciplinam, diligit scientiam;

qui autem odit increpationes, insipiens est.
Nova Vulgata
12,2Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino,

virum autem versutum ipse condemnabit.
Nova Vulgata
12,3Non roborabitur homo ex impietate,

et radix iustorum non commovebitur.
Nova Vulgata
12,4Mulier diligens corona est viro suo,

et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.
Nova Vulgata
12,5Cogitationes iustorum iudicia,

et consilia impiorum fraudulentia.
Nova Vulgata
12,6Verba impiorum insidiantur sanguini,

os iustorum liberabit eos.
Nova Vulgata
12,7Subvertuntur impii et iam non sunt,

domus autem iustorum permanebit.
Nova Vulgata
12,8Ad doctrinam suam laudabitur vir;

qui autem perversus corde est, patebit contemptui.
Nova Vulgata
Melior est pauper, qui ministrat sibi,

quam gloriosus et indigens pane.
9 Qui ministrat sibi – Lege cum Gr et Syr ōbēd, prtc; TM ebed
Nova Vulgata
12,10Curat iustus iumentorum suorum animas,

viscera autem impiorum crudelia.
Nova Vulgata
12,11Qui operatur terram suam, satiabitur panibus;

qui autem sectatur vana, vecors est.
Nova Vulgata
12,12Desiderat impius laqueum pessimorum,

radix autem iustorum proficiet.
Nova Vulgata
Propter peccata labiorum irretitur malus,

effugiet autem iustus de angustia.
13 Irretitur – Lege cum Gr nôqaš; TM «tendiculum»
Nova Vulgata
12,14De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis,

et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
Nova Vulgata
12,15Via stulti recta in oculis eius;

qui autem sapiens est, audit consilia.
Nova Vulgata
12,16Fatuus statim indicat iram suam,

dissimulat autem iniuriam callidus.
Nova Vulgata
12,17Qui spirat veritatem, index iustitiae est,

testis autem mendax, fraudulentiae.
Nova Vulgata
12,18Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit,

lingua autem sapientium sanitas est.
Nova Vulgata
12,19Labium veritatis firmum erit in perpetuum,

ad momentum autem lingua mendacii.
Nova Vulgata
12,20Dolus in corde cogitantium mala;

qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
Nova Vulgata
12,21Nulla calamitas obveniet iusto,

impii autem replebuntur malo.
Nova Vulgata
12,22Abominatio est Domino labia mendacia,

qui autem fideliter agunt, placent ei.
Nova Vulgata
12,23Homo versutus celat scientiam,

et cor insipientium provocat stultitiam.
Nova Vulgata
12,24Manus fortium dominabitur,

quae autem remissa est, tributis serviet.
Nova Vulgata
12,25Maeror in corde viri humiliabit illum,

et sermo bonus laetificabit eum.
Nova Vulgata
In rectum ducit amicum iustus,

iter autem impiorum decipiet eos.
26 In rectum ducit – Lege ar, scriptio defectiva imperfecti, ut e. g. in 1Sam 18,20.26
Nova Vulgata
Non assabit ignavia praedam suam,

sed substantia pretiosa erit viro industrio.
27 Pretiosa erit viro – Lege cum Gr
Nova Vulgata
12,28In semita iustitiae vita,

est autem etiam iter apertum ad mortem.