Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 46

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 46 46,1Fortis in bello Iesus filius Nun,
successor Moysi in prophetis,
qui fuit secundum nomen suum
Nova Vulgata
46,2maximus in salutem electorum Dei,
qui vindicet in insurgentes hostes,
ut heredem faciat Israel.
Nova Vulgata
46,3Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas
et iactando contra civitatem acinacem!
Nova Vulgata
46,4Quis ante illum restitit?
Nam bella Domini ipse perduxit.
Nova Vulgata
46,5An non in manu eius impeditus est sol,
et una dies facta est quasi duo?
Nova Vulgata
46,6Invocavit Altissimum potentem
in oppugnando inimicos undique;
et audivit illum magnus Dominus
in saxis grandinis virtutis valde fortis.
Nova Vulgata
46,7Impetum fecit contra gentem hostilem
et in descensu perdidit contrarios,
Nova Vulgata
46,8ut cognoscant gentes armaturam eius,
quia contra Deum bellum eorum est:
etenim secutus est a tergo Potentis.
Nova Vulgata
46,9Et in diebus Moysi misericordiam fecit,
ipse et Chaleb filius Iephonne,
stare contra congregationem,
prohibere gentem a peccatis
et perfringere murmur malitiae.
Nova Vulgata
46,1010 Ideo et ipsi duo liberati sunt
a numero sescentorum milium peditum,
ut inducerent illos in hereditatem,
in terram, quae manat lac et mel.
Nova Vulgata
46,11Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem,
et usque in senectutem permansit illi,
ut ascenderet in excelsum terrae locum;
et semen ipsius obtinuit hereditatem,
Nova Vulgata
46,12ut viderent omnes filii Israel
quia bonum est obsequi Domino.
Nova Vulgata
46,13Et iudices singuli suo nomine,
quorum non est corruptum cor,
qui non aversi sunt a Domino:
Nova Vulgata
46,14sit memoria illorum in benedictione,
et ossa eorum pullulent de loco suo,
Nova Vulgata
46,15et nomen eorum renovet
filiis illorum sanctorum virorum.
Nova Vulgata
46,16Dilectus a Domino suo Samuel
propheta Domini instituit imperium
et unxit principes in gente sua.
Nova Vulgata
46,17In lege Domini congregationem iudicavit,
et visitavit Deus Iacob,
et in fide sua probatus est propheta;
Nova Vulgata
46,18et cognitus est in verbis suis fidelis in visione.
Nova Vulgata
46,19Et invocavit Dominum omnipotentem,
in oppugnando hostes circumstantes undique,
in oblatione agni lactentis.
Nova Vulgata
46,20Et intonuit de caelo Dominus
et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
Nova Vulgata
46,21et contrivit principes Tyriorum
et omnes duces Philisthim.
Nova Vulgata
46,22Et ante tempus dormitionis aeternae
testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius:
«Pecunias et usque ad calceamenta
ab omni carne non accepi»;
et non accusavit illum homo.
Nova Vulgata
46,23Et, postquam dormivit, prophetavit
et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae
et exaltavit vocem suam de terra in prophetia
ad delendam impietatem gentis.