Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudith - 10

Iudith

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 10 10,1Et factum est, ut cessavit clamans ad Deum Israel et consummavit omnia verba ista,
Nova Vulgata 10,2surrexit de prostratione sua et vocavit abram suam et descendit in domum suam, in qua commorabatur in diebus sabbatorum et in diebus festis suis.
Nova Vulgata Et abstulit cilicium, quod induerat, et exuit se vestimenta viduitatis suae et lavit corpus suum aqua et unxit se unguento spisso et pectinavit capillos capitis sui et imposuit mitram super caput suum et induit se vestimenta iucunditatis suae, quibus vestiebatur in diebus vitae viri sui Manasses.
3 Vestimenta: cum p
Quibus: cum x
Nova Vulgata Et accepit soleas in pedes suos et imposuit periscelides et dextralia et anulos et inaures et omnem ornatum suum et composuit se nimis in seductionem oculorum virorum, quicumque viderent eam.
4 Ornatum: cum x
Nova Vulgata Et porrexit abrae suae ascopam vini et vas olei et peram implevit alphitis et massa fici et panibus et caseo et plicavit omnia vasa sua et imposuit ei.
5 Alphitis: cum x - panibus: cum x
Nova Vulgata
10,6Et abierunt ad portam civitatis Betuliae et invenerunt adstantem ad eam Oziam et seniores civitatis Chabrin et Charmin.
Nova Vulgata Qui cum vidissent eam, et erat mutata facies eius, et vestem mutatam, mirati sunt valde et dixerunt ei:
7 Ei: cum x
Nova Vulgata «Deus patrum nostrorum det te in gratiam et consummet cogitationes tuas in gloriam filiorum Israel et in exaltationem Ierusalem».
8 Exaltationem: cum o
Nova Vulgata Et procidens in faciem adoravit Deum et dixit ad eos: «Praecipite aperiri portam civitatis, et exeam in consummationen verborum, quae locuti estis mecum». Et constituerunt iuvenibus aperiri ei, sicut locuti sunt;
9 Aperiri: cum t r
Nova Vulgata 10,10et fecerunt sic. Et exiit Iudith, ipsa et ancilla eius cum ea; et speculabantur eam viri civitatis, quoadusque descendit montem, usquedum transiit convallem, et iam non videbant eam.
Nova Vulgata
Et ibant in convallem in directum, et obviavit ei prima custodia Assyriorum.
11 Ibant: cum o
Nova Vulgata Et comprehenderunt eam et interrogaverunt eam: «Quorum es et unde venis et quo vadis?». Dixitque eis: «Filia sum ego Hebraeorum et recedo a facie ipsorum, quoniam incipiunt tradi vobis in devorationem.
12 Devorationem: cum o x
Nova Vulgata 10,13Et ego venio ad faciem Holofernis principis militiae virtutis vestrae, ut renuntiem ei verba veritatis et ostendam ante faciem ipsius viam, per quam vadat et dominetur universae montanae, et non discumveniat ex viris eius caro una, nec spiritus vitae».
Nova Vulgata Et, ut audierunt viri verba eius et inspexerunt faciem eius — et erat in conspectu eorum mirabilis specie valde — dixerunt ad eam:
14 Ut audierunt: cum x - inspexerunt: cum x
Nova Vulgata 10,15«Salvasti animam tuam in bonum festinans descendere ad faciem domini nostri. Et nunc accede ad tabernaculum eius; et ex nostris praemittent te, quousque tradant te in manibus eius.
Nova Vulgata Si autem steteris in conspectu eius, noli timere corde tuo, sed renuntia illi secundum verba tua, et bene tibi faciet».
16 Sed renuntia illi: cum x
Nova Vulgata
10,17Et elegerunt ex seipsis viros centum et adiunxerunt ei et abrae eius et perduxerunt eas ad tabernaculum Holofernis.
Nova Vulgata 10,18Et factus est concursus in omnibus castris; innotuit enim in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eam stantem extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea.
Nova Vulgata Et mirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia erant bona valde, et laudabant filios Israel propter eam. Et dixit unusquisque ad proximum suum: «Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam non est bonum derelinquere virum unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram».
19 In se; cum x
Nova Vulgata 10,20Et exierunt omnes cubicularii Holofernis et omnes famuli eius et induxerunt eam in tabernaculum eius.
Nova Vulgata
10,21Et erat Holofernes requiescens in lectu suo in conopeo, quod erat ex purpura et auro et smaragdo et lapidibus pretiosissimis contextum.
Nova Vulgata Et nuntiaverunt ei de ea. Qui cum audisset, exiit in proscaenium; et lampades argenteae praecedentes eum multae valde. Et induxerunt eam ad eum.
22 Proscaenium: cum m
Nova Vulgata 10,23Cum autem venit contra faciem eius Iudith et famulorum eius, laudaverunt omnes speciem faciei eius; procidensque in faciem adoravit eum, et suscitaverunt eam servi eius.