Nova Vulgata2121,1Oraculum deserti maris. Sicut turbines per austrum transeuntes, de deserto venit, de terra horribili.
Nova Vulgata 21,2Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci.
Nova Vulgata 21,3Propterea repleti sunt lumbi mei tremore, angustia possedit me sicut angustia parientis; corrui, cum audirem; conturbatus sum, cum viderem.
Nova Vulgata 21,4Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem.
Nova Vulgata 21,6Haec enim dixit mihi Dominus: «Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet.
Nova Vulgata 21,7Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu».
Nova Vulgata Et clamavit speculator: «Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus.
8Speculator – Lege cum 1QIsa et Syr hārō’eh; TM «leo»
Nova Vulgata Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum». Et respondit et dixit: «Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram».
9Contrita sunt – Lege cum 1QIsa, Targ, Gr, Syr et Vg šiberû; TM «contrivit»
Nova Vulgata 21,10Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis.
Nova Vulgata 21,11Oraculum Duma. Ad me clamat ex Seir: «Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?».
Nova Vulgata 21,12Dixit custos: «Venit mane, sed etiam nox; si quaeritis, quaerite, revertimini, venite».
Nova Vulgata 21,13Oraculum in solitudine. In saltu, in solitudine dormietis, turmae Dedanim.
Nova Vulgata 21,14Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram Thema; cum panibus occurrite fugienti:
Nova Vulgata 21,15a facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii nudati, a facie arcus extenti, a facie gravis proelii.
Nova Vulgata 21,16Quoniam haec dicit Dominus ad me: «Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar;
Nova Vulgata21,17et reliquiae numeri arcuum fortium filiorum Cedar imminuentur; Dominus enim, Deus Israel, locutus est».