Nova Vulgata1919,1Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit; praesciebat enim et futura illorum,
Nova Vulgata 19,2quoniam, cum ipsi permisissent, ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos paenitentia acti.
Nova Vulgata 19,3Adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.
Nova Vulgata 19,4Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum, quae acciderant, oblivionem immisit, ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem,
Nova Vulgata 19,5et populus quidem tuus mirabile iter tentaret, illi autem novam mortem invenirent.
Nova Vulgata 19,6Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi.
Nova Vulgata 19,7Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento et campus germinans de fluctu violento,
Nova Vulgata 19,8per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua mirabilia monstra.
Nova Vulgata 19,9Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
Nova Vulgata 19,10Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
Nova Vulgata 19,11Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis:
Nova Vulgata 19,12in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra.
Nova Vulgata 19,13Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt.
Nova Vulgata 19,14Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant.
Nova Vulgata 19,15Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum, quoniam inviti recipiebant extraneos;
Nova Vulgata 19,16isti autem, qui cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, saevissimis afflixerunt doloribus.
Nova Vulgata 19,17Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat.
Nova Vulgata 19,18Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest.
Nova Vulgata 19,19Agrestia enim in aquatica convertebantur, et, quaecumque erant natantia, in terram transibant.
Nova Vulgata 19,20Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur.
Nova Vulgata 19,21Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae.
Nova Vulgata 19,22In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.