Nova Vulgata12 12,1Et dices in die illa: «Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me.
Nova Vulgata 12,2Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem».
Nova Vulgata 12,3Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
Nova Vulgata 12,4Et dicetis in die illa: «Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius.
Nova Vulgata 12,5Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra.
Nova Vulgata 12,6Exsulta et lauda, quae habitas in Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israel».