Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 12

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 12 12,1Dixit autem Dominus ad Abram:
«Egredere de terra tua et de cognatione tua
et de domo patris tui
in terram, quam monstrabo tibi.
Nova Vulgata
12,2Faciamque te in gentem magnam
et benedicam tibi
et magnificabo nomen tuum,
erisque in benedictionem.
Nova Vulgata
Benedicam benedicentibus tibi
et maledicentibus tibi maledicam,
atque in te benedicentur
universae cognationes terrae!».
3 Et maledicentibus tibi - Lege cum paucis mss, Sam, Gr, Syr et Vg ûmeqale ; TM «et maledicenti tibi»
Nova Vulgata
12,4Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.
Nova Vulgata 12,5Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.
Nova Vulgata
12,6Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra.
Nova Vulgata 12,7Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: «Semini tuo dabo terram hanc». Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Nova Vulgata
12,8Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.
Nova Vulgata 12,9Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.
Nova Vulgata
12,10Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra.
Nova Vulgata 12,11Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: «Novi quod pulchra sis mulier 
Nova Vulgata 12,12et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: «Uxor ipsius est»; et interficient me et te reservabunt.
Nova Vulgata 12,13Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui».
Nova Vulgata 12,14Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis, 
Nova Vulgata 12,15et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis.
Nova Vulgata 12,16Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli. 
Nova Vulgata 12,17Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.
Nova Vulgata 12,18Vocavitque pharao Abram et dixit ei: «Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset?
Nova Vulgata 12,19Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!».
Nova Vulgata 12,20Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.