Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudicum - 5

Iudicum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 5 5,1Cecineruntque Debora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes:
Nova Vulgata
5,2«Quia comae excussae sunt in Israel,
cum sponte se obtulit populus,

benedicite Domino!

Nova Vulgata
5,3Audite, reges, percipite auribus, principes;

ego sum, ego sum, quae Domino canam,

psallam Domino, Deo Israel!

Nova Vulgata
5,4Domine, cum exires de Seir,

incederes de regione Edom,

terra mota est, caelique stillaverunt,
ac nubes stillaverunt aquis;

Nova Vulgata
5,5montes fluxerunt a facie Domini Sinai,

a facie Domini, Dei Israel.

Nova Vulgata
5,6In diebus Samgar filii Anath,

in diebus Iahel quieverunt semitae;
et, qui ingrediebantur per eas,

ambulaverunt per calles devios.

Nova Vulgata
5,7Cessaverunt fortes in Israel et quieverunt,

donec surgeres, Debora,

surgeres mater in Israel.

Nova Vulgata
5,8Elegerunt deos novos;

tunc erat pugna in portis.

Clipeus et hasta non apparuerunt

in quadraginta milibus Israel.

Nova Vulgata
5,9Cor meum diligit principes Israel.

Qui sponte obtulistis vos in populo,
benedicite Domino!

Nova Vulgata
5,10Qui ascenditis super nitentes asinas

et sedetis super tapetia

et ambulatis in via, loquimini.

Nova Vulgata
5,11Ad vocem eorum,

qui distribuunt aquas ad canales,

ibi narrant iustitias Domini,

iustitias fortitudinis eius in Israel:

tunc descendit populus Domini ad portas.

Nova Vulgata
5,12Surge, surge, Debora;

surge, surge et loquere canticum!

Surge, Barac, et apprehende captivos tuos,

fili Abinoem!

Nova Vulgata
Tunc descenderunt reliquiae ad inclitos,

populus Domini descendit pro eo in fortibus.

13 Descenderunt...descendit - Lege cum GB jārad... jārad (cfr. Syr, Targ et Vg); TM «descende...descende»
Pro eo - Lege cum GrB ; TM «mihi»
Nova Vulgata
Ex Ephraim venerunt principes in vallem

post te, Beniamin, in populis tuis.

De Machir principes descenderunt,
et de Zabulon, qui tenent sceptrum, praefecti.

14 Venerunt principes - Lege šāru śārîm; TM «radix eorum» (šoršām)
In vallem - Lege cum GrA et Theodēmeq; TM «in Amalec»
Nova Vulgata
Duces Issachar fuere cum Debora;

sic Barac in vallem missus cum peditibus suis.

In pagis Ruben magna consilia cordis.

15 Duces - Lege cum vers weśārê; TM «et duces mei»
Omitte ante «sic Barac» cum Gr et Vg «et Issacar» vel lege «et sicut Issacar» (ûkejiśśākār)
Cum peditibus sui - Lege cum GrA beraglijjô; TM «in pedibus suis» (= sequens pedes suos)
Nova Vulgata
5,16Quare sedebas inter caulas,
ut audires sibilos tibiae apud greges?

Pagis Ruben magnae investigationes cordis.

Nova Vulgata
5,17Galaad trans Iordanem quiescebat;

et Dan cur peregrinus vacabat navibus?

Aser habitabat in litore maris

et in portibus morabatur.

Nova Vulgata
5,18Zabulon vero obtulit animam suam morti,

et Nephthali super excelsa regionis.

Nova Vulgata
5,19Venerunt reges et pugnaverunt,

pugnaverunt reges Chanaan

in Thanach iuxta aquas Mageddo,
praedam argenti non tulere!

Nova Vulgata
5,20De caelo dimicaverunt stellae,

cursu suo adversus Sisaram pugnaverunt.

Nova Vulgata
5,21Torrens Cison traxit cadavera eorum,

torrens proeliorum, torrens Cison;
incede, anima mea, fortiter.

Nova Vulgata
5,22Tunc calcaverunt ungulae equorum
in cursu praecipiti fortium suorum.
Nova Vulgata
5,23Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini,

maledicite habitatoribus eius,

quia non venerunt ad auxilium Domini,

in adiutorium Domini in fortibus.

Nova Vulgata
5,24Benedicta prae mulieribus Iahel uxor Haber Cinaei,

prae mulieribus tabernaculi benedicatur!

Nova Vulgata
5,25Aquam petenti lac dedit

et in phiala principum obtulit butyrum.

Nova Vulgata
5,26Sinistram manum misit ad clavum

et dextram ad fabrorum malleum:

percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum

et tempus valide perforans.

Nova Vulgata
5,27Inter pedes eius ruit, cecidit, iacebat;

inter pedes eius ruit, cecidit;

ubi ruit, ibi iacebat exanimis.

Nova Vulgata
5,28Per fenestram prospiciens eiulabat

mater Sisarae per cancellos:

“Cur moratur regredi currus eius?
Quare tardant rotae quadrigarum illius?”.

Nova Vulgata
Una sapientior ceteris uxoribus respondit ei,

et ipsa sibi repetit verba illius:

29 Una sapientior - Lege cum paucis mss, Syr et Vg ḥakmat; TM «sapientiores»
Nova Vulgata
“Certo nunc dividunt inventa spolia,
unam, duas feminas singulis viris;

duas vestes diversorum colorum

Sisarae in praedam;

unam, duas texturas discolores

collo meo in praedam”.

30 Collo meo - Lege leṣawwā’rî; TM «collis (praedae)»
Nova Vulgata
5,31Sic pereant omnes inimici tui, Domine!

Qui autem diligunt eum, rutilent,
sicut sol in ortu suo splendet».

Nova Vulgata
5,32Quievitque terra per quadraginta annos.