Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 37

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 37 37,1Et regnavit rex Sedecias filius Iosiae pro Iechonia filio Ioachim; quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Iudae.
Nova Vulgata 37,2Et non oboedivit, ipse et servi eius et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Ieremiae prophetae.
Nova Vulgata
37,3Et misit rex Sedecias Iuchal filium Selemiae et Sophoniam filium Maasiae
sacerdotem ad Ieremiam prophetam dicens: «Ora pro nobis Dominum Deum nostrum».
Nova Vulgata 37,4Ieremias autem libere ambulabat in medio populi; non enim miserant eum in custodiam carceris.
Nova Vulgata 37,5Igitur exercitus pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium recesserunt ab Ierusalem.
Nova Vulgata 37,6Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam dicens:
Nova Vulgata 37,7«Haec dicit Dominus, Deus Israel: Sic dicetis regi Iudae, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum;
Nova Vulgata 37,8et redient Chaldaei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et succendent eam igni.
Nova Vulgata 37,9Haec dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras dicentes: “Euntes abibunt et recedent a nobis Chaldaei”, quia non abibunt.
Nova Vulgata 37,10Sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum, qui proeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni».
Nova Vulgata
37,11Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Ierusalem propter exercitum pharaonis,
Nova Vulgata 37,12egressus est Ieremias de Ierusalem, ut iret in terram Beniamin et divideret ibi possessionem in conspectu populi.
Nova Vulgata 37,13Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi custos portae nomine Ierias filius Selemiae filii Hananiae; et apprehendit Ieremiam prophetam dicens: «Ad Chaldaeos profugis».
Nova Vulgata 37,14Et respondit Ieremias: «Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos». Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes.
Nova Vulgata 37,15Et irati sunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant.
Nova Vulgata 37,16Itaque ingressus est Ieremias in domum laci fornice tectam; et sedit ibi Ieremias diebus multis.
Nova Vulgata 37,17Mittens autem Sedecias rex tulit eum et interrogavit eum in domo sua abscondite et dixit: «Putasne est sermo a Domino?». Et dixit Ieremias: «Est»; et ait: «In manus regis Babylonis traderis».
Nova Vulgata 37,18Et dixit Ieremias ad regem Sedeciam: «Quid peccavi tibi et servis tuis et populo isti, quia misistis me in domum carceris?
Nova Vulgata 37,19Ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis et dicebant: “Non veniet rex Babylonis super vos et super terram hanc”?
Nova Vulgata 37,20Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex; valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Ionathan scribae, ne moriar ibi».
Nova Vulgata
37,21Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae, et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae.