Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 28

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 28 28,1Vae coronae superbiae ebriorum Ephraim

et flori decidenti gloriae maiestatis eius,

qui erant in vertice vallis pinguissimae,

errantes a vino!

Nova Vulgata
28,2Ecce validus et fortis Domino

sicut impetus grandinis, turbo confringens,

sicut impetus aquarum multarum inundantium,

et deiciet in terram violenter.

Nova Vulgata
28,3Pedibus conculcabitur

corona superbiae ebriorum Ephraim;

Nova Vulgata
28,4 et erit flos decidens gloriae maiestatis eius,

qui est super verticem vallis pinguium,

quasi ficus praecox ante messem,

quam quis, ut viderit,

manu statim arreptam devorabit.

Nova Vulgata
28,5In die illa erit Dominus exercituum

corona gloriae

et sertum maiestatis

residuo populi sui

Nova Vulgata
28,6et spiritus iudicii

sedenti ad iudicandum

et fortitudo

vertentibus proelium usque ad portam.
Nova Vulgata
28,7Verum hi quoque prae vino vacillant

et prae ebrietate nutant;

sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate,

absorpti sunt a vino,

nutant in ebrietate,

vacillant in visione,

fluctuant in iudicio.

Nova Vulgata
28,8Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque,

ita ut non esset ultra locus.
Nova Vulgata
28,9Quem docebit scientiam?

Et quem intellegere faciet auditum?

Ablactatos a lacte,

avulsos ab uberibus.

Nova Vulgata
28,10Etenim praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum,

regula ad regulam, regula ad regulam,

modicum ibi, modicum ibi.

Nova Vulgata
28,11Balbis enim labiis et lingua altera

loquetur ad populum istum,
Nova Vulgata
28,12 cui dixerat: «Haec requies, reficite lassum;

et hoc est refrigerium».

Et noluerunt audire.
Nova Vulgata
28,13 Et erit eis verbum Domini:

«Praeceptum ad praeceptum, praeceptum ad praeceptum,

regula ad regulam, regula ad regulam,

modicum ibi, modicum ibi»,

ut vadant et cadant retrorsum et conterantur
et illaqueentur et capiantur.
Nova Vulgata
28,14 Propter hoc audite verbum Domini,

viri illusores, qui dominamini super populum meum,

qui est in Ierusalem.
Nova Vulgata
28,15 Dixistis enim: «Percussimus foedus cum morte

et cum inferno fecimus pactum;

flagellum inundans cum transierit,

non veniet super nos,

quia posuimus mendacium spem nostram

et in fallacia absconditi sumus».
Nova Vulgata
28,16Idcirco haec dicit Dominus Deus:

«Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem,

lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum;

qui crediderit, non turbabitur.
Nova Vulgata
28,17Et ponam iudicium tamquam normam

et iustitiam tamquam perpendiculum;
et subvertet grando spem mendac,

et latibulum aquae inundabunt.
Nova Vulgata
28,18Et delebitur foedus vestrum cum morte,

et pactum vestrum cum inferno non stabit;

flagellum inundans cum transierit,

eritis ei in conculcationem.
Nova Vulgata
28,19Quandocumque pertransierit, tollet vos;

quoniam mane diluculo pertransibit,

in die et in nocte,

et erit tantummodo horrendum intellegere auditum».
Nova Vulgata
28,20Coangustatum est enim stratum, ut quis se extendat,

et pallium brevius, ut quis se operire possit.
Nova Vulgata
28,21Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus,

sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur,

ut faciat opus suum, novum opus suum,

ut operetur operationem suam,

peregrinam operationem suam.

Nova Vulgata
28,22Et nunc nolite illudere,

ne forte constringantur vincula vestra;

decretum enim destructionis audivi

a Domino, Deo exercituum,

super universam terram.

Nova Vulgata
28,23Auribus percipite et audite vocem meam,

attendite et audite eloquium meum.

Nova Vulgata
28,24Numquid tota die arat arans, ut serat,

proscindit et sarrit humum suam?

Nova Vulgata
28,25Nonne, cum adaequaverit faciem eius,

spargit nigellam et serit cuminum,

ponit triticum et hordeum

et far in finibus suis?

Nova Vulgata
28,26Erudit enim illum recte,

Deus suus docet illum.
Nova Vulgata
28,27Non enim in serris trituratur nigella,

nec rota plaustri super cuminum circuit;

sed in virga excutitur nigella,

et cuminum in baculo.

Nova Vulgata
28,28Numquid comminuitur triticum?

Verum non in perpetuum triturans triturabit illum,

neque vexabit eum rota plaustri,

nec ungulis suis comminuet eum.
Nova Vulgata
28,29Et hoc a Domino, Deo exercituum, exivit;

mirabile fecit consilium,

magnificavit sapientiam.