Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 28

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 28
28,1Habet argentum venarum principia

et auro locus est, in quo conflatur.
Nova Vulgata
28,2Ferrum de terra tollitur,

et lapis solutus calore in aes vertitur.
Nova Vulgata
28,3Terminum posuit tenebris

et universorum finem ipse scrutatur,
lapidem quoque caliginis et umbrae.
Nova Vulgata
Aperuit cuniculos gens peregrina,

ipsique obliti sunt pedes,

penduli haerent plus quam vir nutans.
4 Cuniculos gens peregrina – Lege naḥălîm ‛am gār; TM (corr.) naḥal mē‛im-gār
11 Scrutatus est – Lege cum Gr hippēś; TM «ligavit»
Nova Vulgata
28,5Terra, de qua oriebatur panis,

in profundo subversa est sicut per ignem.
Nova Vulgata
28,6Locus sapphiri lapides eius,

et glebae illius aurum.
Nova Vulgata
28,7Semitam ignoravit avis rapax,

nec intuitus est eam oculus vulturis.
Nova Vulgata
28,8Non calcaverunt eam filii superbiae,

nec pertransivit per eam leaena.
Nova Vulgata
28,9Ad silicem extendit manum suam,

subvertit a radicibus montes.
Nova Vulgata
28,10In petris canales excidit,

et omne pretiosum vidit oculus eius.
Nova Vulgata
28,11Profunda quoque fluviorum scrutatus est

et abscondita in lucem produxit.
Nova Vulgata
28,12Sapientia vero ubi invenitur?

Et quis est locus intellegentiae?
Nova Vulgata
28,13Nescit homo structuram eius,

nec invenitur in terra viventium.
Nova Vulgata
28,14Abyssus dicit: “Non est in me”;

et mare loquitur: “Non est mecum”.
Nova Vulgata
28,15Non dabitur aurum obryzum pro ea,

nec appendetur argentum in commutatione eius.
Nova Vulgata
28,16Non appendetur auro Ophir

nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
Nova Vulgata
28,17Non adaequabitur ei aurum vel vitrum,

nec commutabuntur pro ea vasa auri.
Nova Vulgata
28,18Corallia et crystallum non memorabuntur comparatione eius;

et possessio sapientiae potior margaritis.
Nova Vulgata
28,19Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia

nec auro mundissimo componetur.
Nova Vulgata
28,20Unde ergo sapientia venit,

et quis est locus intellegentiae?
Nova Vulgata
28,21Abscondita est ab oculis omnium viventium,

volucres quoque caeli latet.
Nova Vulgata
28,22Perditio et mors dixerunt:

“Auribus nostris audivimus famam eius”.
Nova Vulgata
28,23Deus intellegit viam eius,

et ipse novit locum illius.
Nova Vulgata
28,24Ipse enim fines mundi intuetur
et omnia, quae sub caelo sunt, respicit.
Nova Vulgata
28,25Qui fecit ventis pondus

et aquas appendit in mensura,
Nova Vulgata
28,26quando ponebat pluviis legem

et viam procellis sonantibus,
Nova Vulgata
28,27tunc vidit illam et enarravit

et praeparavit et investigavit.
Nova Vulgata
28,28Et dixit homini: “Ecce timor Domini, ipsa est sapientia;

et recedere a malo intellegentia”».