Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ieremiae - 35

Ieremiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 35 35,1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus Ioachim filii Iosiae regis Iudae dicens:
Nova Vulgata 35,2«Vade ad domum Rechabitarum et loquere eis; et introduces eos in domum Domini in unam exedram et dabis eis bibere vinum».
Nova Vulgata 35,3Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiae filii Habsaniae et fratres eius et omnes filios eius et universam domum Rechabitarum;
Nova Vulgata 35,4et introduxi eos in domum Domini ad exedram filiorum Hanan filii Iegdaliae hominis Dei, quod erat iuxta exedram principum super exedram Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli.
Nova Vulgata 35,5Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino et calices et dixi ad eos: «Bibite vinum».
Nova Vulgata
35,6Qui responderunt: «Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis dicens: “Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum
Nova Vulgata 35,7et domum non aedificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae, in qua vos peregrinamini”.
Nova Vulgata 35,8Oboedivimus ergo voci Ionadab filii Rechab patris nostri in omnibus, quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos et mulieres nostrae, filii et filiae nostrae,
Nova Vulgata 35,9et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus, 
Nova Vulgata 35,10sed habitavimus in tabernaculis; et oboedientes fecimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadab pater noster.
Nova Vulgata 35,11Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldaeorum et a facie exercitus Syriae. Et mansimus in Ierusalem».
Nova Vulgata
35,12Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens:
Nova Vulgata 35,13«Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vade et dic viris Iudae et habitatoribus Ierusalem: Numquid non recipietis disciplinam, ut oboediatis verbis meis?, dicit Dominus.
Nova Vulgata 35,14Praevaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos praecepit filiis suis, ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia oboedierunt praecepto patris sui; ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens, et non oboedistis mihi.
Nova Vulgata 35,15Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me.
Nova Vulgata 35,16Firmaverunt igitur filii Ionadab filii Rechab praeceptum patris sui, quod praeceperat eis; populus autem iste non oboedivit mihi.
Nova Vulgata 35,17Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego adducam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt, vocavi illos, et non responderunt mihi».
Nova Vulgata
35,18Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: «Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod oboedistis praecepto Ionadab patris vestri et custodistis omnia mandata eius et fecistis universa, quae praecepit vobis,
Nova Vulgata 35,19propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus».