Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Proverbiorum - 16

Proverbiorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 16
16,1Hominis est animum praeparare,

et Domini est responsio linguae.
Nova Vulgata
16,2Omnes viae hominis purae sunt oculis eius,

spirituum ponderator est Dominus.
Nova Vulgata
16,3Revela Domino opera tua,

et dirigentur cogitationes tuae.
Nova Vulgata
16,4Universa secundum proprium finem operatus est Dominus;

impium quoque ad diem malum.
Nova Vulgata
16,5Abominatio Domini est omnis arrogans;

manus in manu, non erit innocens.
Nova Vulgata
16,6Misericordia et veritate redimitur iniquitas,

et in timore Domini declinatur a malo.
Nova Vulgata
16,7Cum placuerint Domino viae hominis,

inimicos quoque eius convertet ad pacem.
Nova Vulgata
16,8Melius est parum cum iustitia

quam multi fructus sine aequitate.
Nova Vulgata
16,9Cor hominis disponit viam suam,

sed Domini est dirigere gressus eius.
Nova Vulgata
16,10Divinatio in labiis regis,

in iudicio non errabit os eius.
Nova Vulgata
16,11Pondus et statera iusta Domini sunt,

et opera eius omnes lapides sacculi.
Nova Vulgata
16,12Abominantur reges agere impie,

quoniam iustitia firmatur solium.
Nova Vulgata
16,13Voluntas regum labia iusta;

qui recta loquitur, diligetur.
Nova Vulgata
16,14Indignatio regis nuntii mortis,

et vir sapiens placabit eam.
Nova Vulgata
16,15In lumine vultus regis vita,

et voluntas eius quasi imber serotinus.
Nova Vulgata
16,16Possidere sapientiam quanto melius est auro;

et acquirere prudentiam pretiosius est argento.
Nova Vulgata
16,17Semita iustorum declinare a malo;

custos animae suae, qui servat viam suam.
Nova Vulgata
16,18Contritionem praecedit superbia,

et ante ruinam exaltatio spiritus.
Nova Vulgata
16,19Melius est humiliari cum mitibus

quam dividere spolia cum superbis.
Nova Vulgata
16,20Eruditus in verbo reperiet bona;

et, qui sperat in Domino, beatus est.
Nova Vulgata
16,21Qui sapiens est corde, appellabitur prudens;

et dulcedo labiorum addet doctrinam.
Nova Vulgata
16,22Fons vitae eruditio possidentis;

poena stultorum stultitia.
Nova Vulgata
16,23Cor sapientis erudiet os eius

et labiis eius addet doctrinam.
Nova Vulgata
16,24Favus mellis composita verba,

dulcedo animae et sanitas ossium.
Nova Vulgata
16,25Est via, quae videtur homini recta,

et novissima eius ducunt ad mortem.
Nova Vulgata
16,26Anima laborantis laborat sibi,

quia compulit eum os suum.
Nova Vulgata
16,27Vir impius fodit malum,

et in labiis eius quasi ignis ardens.
Nova Vulgata
16,28Homo perversus suscitat lites,

et mussitator separat familiares.
Nova Vulgata
16,29Vir iniquus lactat amicum suum

et ducit eum per viam non bonam.
Nova Vulgata
16,30Qui attonitis oculis cogitat prava,

comprimens labia sua perficit malum.
Nova Vulgata
16,31Corona dignitatis canities,

quae in viis iustitiae reperietur.
Nova Vulgata
16,32Melior est patiens viro forti,

et, qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.
Nova Vulgata
16,33Sortes mittuntur in sinum,

sed a Domino temperantur.