Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 3

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 3 3,1Psalmus. David, cum fugit a filio suo Absalom.

Nova Vulgata
3,2Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me?

Multi insurgunt adversum me,

Nova Vulgata
3,3multi dicunt animae meae:

«Non est salus ipsi in Deo».

 
Nova Vulgata
3,4Tu autem, Domine, protector meus es,

gloria mea et exaltans caput meum.

Nova Vulgata
3,5Voce mea ad Dominum clamavi,

et exaudivit me de monte sancto suo.

 
Nova Vulgata
3,6Ego obdormivi et soporatus sum,

exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

Nova Vulgata
3,7Non timebo milia populi circumdantis me.

Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus;

 
Nova Vulgata
3,8quoniam tu percussisti in maxillam omnes adversantes mihi,

dentes peccatorum contrivisti.

Nova Vulgata
3,9Domini est salus,

et super populum tuum benedictio tua.