Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 23

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 23 23,1Vixit autem Sara centum viginti septem annis
Nova Vulgata 23,2et mortua est in Cariatharbe, quae est Hebron, in terra Chanaan; venitque Abraham, ut plangeret et fleret eam.

Nova Vulgata
23,3Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth dicens: 
Nova Vulgata 23,4«Advena sum et inquilinus apud vos; date mihi possessionem sepulcri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum».
Nova Vulgata 23,5Responderunt filii Heth dicentes:
Nova Vulgata 23,6«Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum».

Nova Vulgata
23,7Surrexit Abraham et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth,
Nova Vulgata 23,8dixitque ad eos: «Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor,
Nova Vulgata 23,9ut det mihi speluncam Machpela, quam habet in extrema parte agri sui. Pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulcri».
Nova Vulgata 23,10Sedebat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron Hetthaeus ad Abraham, filiis Heth audientibus cunctis, qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
Nova Vulgata 23,11«Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum».

Nova Vulgata
23,12Adoravit Abraham coram populo terrae
Nova Vulgata 23,13et locutus est ad Ephron, audiente populo terrae: «Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo».
Nova Vulgata 23,14Respondit Ephron ad Abraham dicens ei:
Nova Vulgata 23,15«Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum».

Nova Vulgata
23,16Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.

Nova Vulgata
23,17Confirmatusque est ager Ephronis, qui erat in Machpela respiciens Mambre, tam ipse quam spelunca in eo et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum,
Nova Vulgata 23,18Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth cunctis, qui intrabant portam civitatis illius.
Nova Vulgata 23,19Deinde sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri Machpela, qui respiciebat Mambre ­ haec est Hebron ­ in terra Chanaan.
Nova Vulgata 23,20Et confirmatus est ager et antrum, quod erat in eo, Abrahae in possessionem sepulcri a filiis Heth.