Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Zachariae - 2

Zachariae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 2 2,1Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua;
Nova Vulgata 2,2et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”.
Nova Vulgata 2,3Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros;
Nova Vulgata 2,4et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Qui respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levave-runt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam”.
Nova Vulgata 2,5Et levavi oculos meos et vidi; et ecce vir, et in manu eius funiculus menso-rum.
Nova Vulgata 2,6Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalem et videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”.
Nova Vulgata 2,7Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egre-diebatur in occursum eius;
Nova Vulgata 2,8et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habi-tabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius.
Nova Vulgata 2,9Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius.
Nova Vulgata 2,10Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ven-tos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
Nova Vulgata 2,11Heu, Sion, fuge, quae habitas apud filiam Babylonis!
Nova Vulgata Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.
12 Cuius gloria – Lege ’ăšer kebôdô; Tm «post gloriam»
Oculi mei – Lege cum Gr et Vg ênî; TM «oculi eius»
Nova Vulgata 2,13Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Nova Vulgata
2,14Iubila et laetare, filia Sion,
quia ecce ego venio
et habitabo in medio tui,
ait Dominus.
Nova Vulgata
Et applicabuntur gentes multae
ad Dominum in die illa
et erunt ei in populum.
Et habitabo in medio tui,
et scies quia Dominus exercituum
misit me ad te.
15 Ei – Lege cum Gr ; TM «mihi»
Nova Vulgata
2,16Et possidebit Dominus Iudam
partem suam super terram sanctam
et eliget adhuc Ierusalem.
Nova Vulgata
2,17Sileat omnis caro a facie Domini,
quia consurrexit de habitaculo sancto suo”.