Nova Vulgata1111,1Et dixit Dominus ad Moysen: «Adhuc una plaga tangam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet.
Nova Vulgata11,2Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea;
Nova Vulgata11,3dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis». Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo.
Nova Vulgata 11,4Et ait Moyses: «Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum;
Nova Vulgata11,5et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
Nova Vulgata11,6Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est.
Nova Vulgata11,7Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.
Nova Vulgata11,8Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: “Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te”. Post haec egrediar». Et exivit a pharaone iratus nimis.
Nova Vulgata 11,9Dixit autem Dominus ad Moysen: «Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti».
Nova Vulgata11,10Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.