Nova Vulgata1111,1Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon et ad regern Semeron atque ad regem Achsaph,
Nova Vulgata11,2ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in Araba contra meridiem Chenereth, in Sephela quoque et in regionibus Dor iuxta mare,
Nova Vulgata11,3Chananaeum in oriente et occidente, et Amorraeum atque Hetthaeum ac Pherezaeum et Iebusaeum in montanis, Hevaeum quoque, qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.
Nova Vulgata11,4Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis;
Nova Vulgata11,5conveneruntque omnes reges isti et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel.
Nova Vulgata 11,6Dixitque Dominus ad Iosue: «Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures».
Nova Vulgata11,7Venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos.
Nova VulgataTradiditque illos Dominus in manu Israel; qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et Maserephoth in occidente campumque Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias;
8In occidente - Lege cum Sym mijjām; TM «(Maserephoth-)maim»
Nova Vulgata11,9fecit sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit currusque combussit.
Nova Vulgata 11,10Reversusque tempore illo cepit Asor et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat.
Nova Vulgata11,11Percussitque omnes animas, quae ibidem morabantur; non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit ipsamque urbem peremit incendio.
Nova Vulgata11,12Et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat Moyses famulus Domini.
Nova Vulgata11,13Urbes tantum, quae erant in tumulis earum sitae, non succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma consumpsit.
Nova Vulgata11,14Omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis; nullum vivum reliquerunt.
Nova Vulgata11,15Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Iosue, et ille universa complevit; non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum, quod iusserat Dominus Moysi.
Nova Vulgata 11,16Cepit itaque Iosue omnem terram hanc, montanam et Nageb terramque Gosen et Sephelam et Arabam montemque Israel et campestria eius,
Nova Vulgata11,17a monte Calvo, qui ascendit Seir, usque Baalgad in planitie Libani subter montem Hermon; omnes reges eorum cepit, percussit et occidit.
Nova Vulgata11,18Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos.
Nova Vulgata11,19Non fuit civitas, quae foedus iniret cum filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit.
Nova Vulgata11,20Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata 11,21In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iudae et Israel urbesque eorum delevit.
Nova Vulgata11,22Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
Nova Vulgata11,23Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas; quievitque terra a proeliis.