Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Amos - 1

Amos

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 1 1,1Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecua; quae vidit super Israel in diebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobus annis ante terraemotum.
Nova Vulgata
1,2Et dixit:
«Dominus de Sion rugit
et de Ierusalem dat vocem suam;
et lugent pascua pastorum,
et exsiccatur vertex Carmeli».
Nova Vulgata
1,3Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus Damasci
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad,
Nova Vulgata
1,4mittam ignem in domum Hazael,
et devorabit aedes Benadad;
Nova Vulgata
1,5conteram vectem Damasci
et disperdam habitatorem de Biceataven
et tenentem sceptrum de Betheden;
et transferetur populus Syriae Cir»,
dicit Dominus.
Nova Vulgata
1,6Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus Gazae
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod transtulerint captivitatem perfectam,
ut traderent eam in Edom,
Nova Vulgata
1,7mittam ignem in murum Gazae,
et devorabit aedes eius;
Nova Vulgata
1,8disperdam habitatorem de Azoto
et tenentem sceptrum de Ascalone;
convertam manum meam super Accaron,
et peribunt reliqui Philisthinorum»,
dicit Dominus Deus.
Nova Vulgata
1,9Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus Tyri
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom
et non sint recordati foederis fratrum,
Nova Vulgata
1,10mittam ignem in murum Tyri,
et devorabit aedes eius».
Nova Vulgata
Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus Edom
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum
et violaverit misericordiam eius
et tenuerit ultra furorem suum
et indignationem suam servaverit usque in finem,
11 Et tenuerit – Lege cum Syr et Vg wajjiṭṭor; TM «et rapuerit»
Nova Vulgata
1,12mittam ignem in Theman,
et devorabit aedes Bosrae».
Nova Vulgata
1,13Haec dicit Dominus:
«Super tribus sceleribus filiorum Ammon
et super quattuor verbum non revocabo:
eo quod dissecuerint praegnantes Galaad
ad dilatandum terminum suum,
Nova Vulgata
1,14succendam ignem in muro Rabba,
et devorabit aedes eius in ululatu in die belli
et in turbine in die procellae;
Nova Vulgata
1,15et ibit rex eorum in captivitatem,
ipse et principes eius simul»,
dicit Dominus.