Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 8

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 8 8,1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 8,2«Loquere Aaron et dices ad eum: Cum posueris lucernas, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt septem lucernae».
Nova Vulgata 8,3Fecitque sic Aaron et posuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata 8,4Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
Nova Vulgata
8,5Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 8,6«Tolle Levitas de medio filiorum Israel et purificabis eos
Nova Vulgata 8,7iuxta hunc ritum. Aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae, lavabunt vestimenta sua et mundabunt se.
Nova Vulgata 8,8Tollent bovem de armentis et oblationem eius similam oleo conspersam; bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
Nova Vulgata 8,9et applicabis Levitas coram tabernaculo conventus, convocata omni multitudine filiorum Israel.
Nova Vulgata 8,10Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos,
Nova Vulgata 8,11et agitabit Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius.
Nova Vulgata 8,12Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini, ut expies eos.
Nova Vulgata 8,13Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et agitabis eos Domino
Nova Vulgata 8,14ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei;
Nova Vulgata 8,15et postea ingredientur, ut serviant tabernaculo conventus.
    Sicque purificabis et agitabis eos,
Nova Vulgata 8,16quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.
Nova Vulgata 8,17Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi.
Nova Vulgata 8,18Et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel
Nova Vulgata 8,19tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio filiorum Israel, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo conventus et expient pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium».
Nova Vulgata
8,20Feceruntque Moyses et Aaron et omnis congregatio filiorum Israel super Levitis, quae praeceperat Dominus Moysi.
Nova Vulgata 8,21Purificatique sunt et laverunt vestimenta sua, agitavitque eos Aaron in conspectu Domini et expiavit eos, ut purificati
Nova Vulgata 8,22ingrederentur ad officia sua in tabernaculo conventus coram Aaron et filiis eius; sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
Nova Vulgata
8,23Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 8,24«Haec est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra ingredientur, ut ministrent in tabernaculo conventus;
Nova Vulgata 8,25cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt
Nova Vulgata 8,26eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo conventus, ut custodiant, quae sibi fuerint commendata; opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis».