Nova Vulgata1515,1Et dixit Dominus ad me: «Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum; eice illos a facie mea, et egrediantur.
Nova Vulgata15,2Quod si dixerint ad te: “Quo egrediemur?”, dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
Nova Vulgata 15,3Et mandabo super eos quattuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem et canes ad lacerandum et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum.
Nova Vulgata15,4Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem.
Nova Vulgata 15,5Quis enim miserebitur tui, Ierusalem, aut quis contristabitur pro te, aut quis ibit ad rogandum de pace tua?
Nova Vulgata 15,6Tu reppulisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti; et extendi manum meam super te et interfeci te: laboravi miserans.
Nova Vulgata 15,7Et ventilavi eos ventilabro in portis terrae; orbavi et disperdidi populum meum: a viis suis non sunt reversi.
Nova Vulgata 15,8Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris, induxi eis super matrem militem vastatorem meridie, misi super eam repente perturbationem et terrorem.
Nova Vulgata 15,9Infirmata est, quae peperit septem, exhalavit animam suam; occidit ei sol, cum adhuc esset dies, confusa est et erubuit, et residuos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum», ait Dominus.
Nova Vulgata 15,10Vae mihi, mater mea, quoniam genuisti me virum rixae et virum discordiae in universa terra! Non feneravi, nec feneravit mihi quisquam; omnes maledicunt mihi.
Nova Vulgata Amen, Domine, ministravi tibi in bonum, intercessi apud te in tempore afflictionis et in tempore tribulationis pro inimico.
11Amen ... ministravi tibi – Lege (cfr. Gr et VL) ’āmēn ... šērattîkā; TM «dixit ... liberavi te» Pro inimico – Lege lā’ōjēb; TM «inimicum»
Nova Vulgata 15,12Numquid frangitur ferro ferrum aquilonis et aes?
Nova Vulgata 15,13«Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, propter omnia peccata tua, in omnibus terminis tuis.
Nova Vulgata Et servire te faciam inimicis tuis in terra, quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo: super vos ardebit».
14Et servire te faciam – Lege (cfr. 17,4) cum duobus mss Hebraicis, Syr, Gr et VL weha‛ăbadtîkā; TM «et transire faciam»
Nova Vulgata 15,15Tu scis, Domine; recordare mei et visita me et vindica me de his, qui persequuntur me; noli in patientia tua abripere me, scito quoniam sustinui pro te opprobrium.
Nova Vulgata Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine, Deus exercituum.
16Verbum tuum – Lege cum multis mss Hebraicis, qere et verss debārekā; TM «verba tua»
Nova Vulgata 15,17Non sedi in concilio ludentium et gloriatus sum; a facie manus tuae solus sedebam, quoniam indignatione replesti me.
Nova Vulgata 15,18Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? Factus es mihi quasi rivus mendax, aquae infideles.
Nova Vulgata 15,19Propter hoc haec dixit Dominus: «Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis; et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris; convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
Nova Vulgata 15,20Et dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te, dicit Dominus.
Nova Vulgata 15,21Et liberabo te de manu pessimorum et redimam te de manu fortium».