Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 9

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 9
9,1Magistro chori. Ad modum cantici «Mut labben». Psalmus. David.

Nova Vulgata
9,2ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,

narrabo omnia mirabilia tua.
Nova Vulgata
9,3Laetabor et exsultabo in te,

psallam nomini tuo, Altissime.
 
Nova Vulgata
9,4BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum,

infirmantur et pereunt a facie tua.
Nova Vulgata
9,5Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam,

sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.
 
Nova Vulgata
9,6GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium;

nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi.
Nova Vulgata
9,7Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt;

et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis.
 
Nova Vulgata
9,8HE. Dominus autem in aeternum sedebit,

paravit in iudicium thronum suum;
Nova Vulgata
9,9et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia,

iudicabit populos in aequitate.
 
Nova Vulgata
9,10VAU. Et erit Dominus refugium oppresso,

refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
Nova Vulgata
9,11Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum,

quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
 
Nova Vulgata
9,12ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion;

annuntiate inter gentes studia eius.
Nova Vulgata
9,13Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum,

non est oblitus clamorem pauperum.
 
Nova Vulgata
9,14HETH. Miserere mei, Domine;

vide afflictionem meam de inimicis meis,

qui exaltas me de portis mortis,
Nova Vulgata
9,15ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion,

exsultem in salutari tuo.
 
Nova Vulgata
9,16TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt;

in laqueo isto, quem absconderunt,

comprehensus est pes eorum.
Nova Vulgata
9,17Manifestavit se Dominus iudicium faciens;

in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
 
Nova Vulgata
9,18IOD. Convertentur peccatores in infernum,

omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
Nova Vulgata
9,19CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis;

exspectatio pauperum non peribit in aeternum.
Nova Vulgata
9,20Exsurge, Domine, non confortetur homo;

iudicentur gentes in conspectu tuo.
Nova Vulgata
9,21Constitue, Domine, terrorem super eos,

sciant gentes quoniam homines sunt.