Nova Vulgata 59,11Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos.
Nova Vulgata 59,12Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine.
Nova Vulgata 59,13Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur,
Nova Vulgata 59,14consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae.
Nova Vulgata 59,15Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
Nova Vulgata 59,16Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt.
Nova Vulgata 59,17Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae.
Nova Vulgata 59,18Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea.