Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 36

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 36 36,1Et factum est in quarto decimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iudae munitas et cepit eas.
Nova Vulgata 36,2Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Ierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri fullonis.
Nova Vulgata 36,3Et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis.
Nova Vulgata 36,4Et dixit ad eos Rabsaces: «Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua confidis?
Nova Vulgata Dixisti: “Verbum labiorum est consilium et fortitudo ad bellum”. Nunc super quem habes fiduciam, quia recessisti a me?
5 Dixisti – Lege cum nonnullis mss Hebraicis, 1QIsa, Syr et 2Reg 18,20 ’āmartā; TM «dixi»
Nova Vulgata 36,6Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam: sic pharao rex Aegypti omnibus, qui confidunt in eo.
Nova Vulgata 36,7Quod si responderis mihi: “In Domino Deo nostro confidimus”; nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Ierusalem: “Coram altari isto adorabitis”?
Nova Vulgata 36,8Et nunc sponde domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo milia equorum, si poteris ex te praebere ascensores eorum.
Nova Vulgata Et quomodo averteris faciem unius ex servis domini mei minoribus? Et tamen confidis in Aegypto, in quadriga et in equitibus;
9 Faciem – TM addit paḥat ( = titulus Aramaicus tempus Persarum)
Nova Vulgata 36,10et nunc, numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: “Ascende super terram istam et disperde eam”».
Nova Vulgata
36,11Et dixit Eliachim et Sobna et Ioah ad Rabsacen: «Loquere ad servos tuos Aramaice; intellegimus enim. Ne loquaris ad nos Iudaice in auribus populi, qui est super murum».
Nova Vulgata 36,12Et dixit Rabsaces: «Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista? Et non potius ad viros, qui sedent in muro, ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum?».

Nova Vulgata
36,13Et stetit Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et dixit: «Audite verba regis magni, regis Assyriorum:
Nova Vulgata 36,14Haec dicit rex: Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.
Nova Vulgata 36,15Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens: “Eruens liberabit nos Dominus; non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum”.
Nova Vulgata 36,16Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me; et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam de cisterna sua,
Nova Vulgata 36,17donec veniam et tollam vos ad terram, quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panis et vinearum.
Nova Vulgata 36,18Ne illudat vos Ezechias dicens: “Dominus liberabit nos”. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?
Nova Vulgata 36,19Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
Nova Vulgata 36,20Quinam ex omnibus diis terrarum istarum eruerunt terram suam de manu mea? Numquid eruet Dominus Ierusalem de manu mea?».

Nova Vulgata
36,21Et siluerunt et non responderunt ei verbum; mandaverat enim rex dicens: «Ne respondeatis ei».
Nova Vulgata 36,22Et ingressus est Eliachim filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba et Ioah filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus; et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.