Nova Vulgata4848,1Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia.
Nova Vulgata 48,2De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius.
Nova Vulgata 48,3Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.
Nova Vulgata 48,4Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua et frons tua aerea.
Nova Vulgata 48,5Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: «Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista».
Nova Vulgata 48,6Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis.
Nova Vulgata Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: «Ecce ego cognovi ea».
7Eorum diem – Lege jômô; TM «diem»
Nova Vulgata 48,8Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris.
Nova Vulgata 48,9Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te.
Nova Vulgata Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis.
10Quasi argentum – Lege (cfr. Vg) kekāsef; TM «in argento»
Nova Vulgata Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
11Blasphemer – Lege cum 1QIsa et Vg ’ēḥal; TM «blasphemetur»
Nova Vulgata 48,12Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.
Nova Vulgata 48,13Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul.
Nova Vulgata 48,14Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis.
Nova Vulgata 48,15Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius.
Nova Vulgata 48,16Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.
Nova Vulgata 48,17Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas.
Nova Vulgata 48,18Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris;
Nova Vulgata 48,19et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.
Nova Vulgata 48,20Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: «Redemit Dominus servum suum Iacob».
Nova Vulgata 48,21Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae.
Nova Vulgata 48,22Non est pax impiis, dicit Dominus.