Nova Vulgata14 14,1Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur.
Nova Vulgata 14,2Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet.
Nova Vulgata 14,3Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium?
Nova Vulgata 14,4Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem!
Nova Vulgata 14,5Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,
Nova Vulgata 14,6averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos.
Nova Vulgata 14,7Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient.
Nova Vulgata 14,8Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
Nova Vulgata 14,9ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi novellae.
Nova Vulgata 14,10Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est?
Nova Vulgata 14,11Recedent aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescet;
Nova Vulgata 14,12sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
Nova Vulgata 14,13Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
Nova Vulgata 14,14Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspectarem, donec veniat immutatio mea.
Nova Vulgata 14,15Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres.
Nova Vulgata 14,16Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis.
Nova Vulgata 14,17Signares quasi in sacculo delicta mea, sed dealbares iniquitatem meam.
Nova Vulgata 14,18Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco suo;
Nova Vulgata 14,19lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes.
Nova Vulgata 14,20Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum.
Nova Vulgata 14,21Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit.
Nova Vulgata 14,22Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget».