Nova Vulgata3838,1Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus.
Nova Vulgata 38,2A Deo est enim illi sapientia, et a rege accipiet donationem.
Nova Vulgata 38,3Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
Nova Vulgata 38,4Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa
Nova Vulgata 38,5Nonne a ligno indulcata est aqua amara,
Nova Vulgata 38,6ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis.
Nova Vulgata 38,7In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius:
Nova Vulgata 38,8et salus super faciem terrae.
Nova Vulgata 38,9Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum; sed ora Dominum, et ipse curabit te.
Nova Vulgata 38,10Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum;
Nova Vulgata 38,11da suavitatem et memoriam similaginis et impingua oblationem pro opibus tuis. Et da locum medico,
Nova Vulgata 38,12etenim illum Dominus creavit; et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria.
Nova Vulgata 38,13Est enim tempus, quando per manus illorum est solacium.
Nova Vulgata 38,14Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem.
Nova Vulgata 38,15Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici.
Nova Vulgata 38,16Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus, incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius.
Nova Vulgata 38,17Amare fer fletum et perfice lamentum
Nova Vulgata 38,18et fac luctum secundum meritum eius, uno die vel duobus propter detractionem et consolare propter tristitiam.
Nova Vulgata 38,19A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem.
Nova Vulgata 38,20In abductione permanet tristitia, et vita inopis maledictio cordis.
Nova Vulgata 38,21Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te et memento novissimorum.
Nova Vulgata 38,22Ne ultra memineris: neque enim est conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis.
Nova Vulgata 38,23Memor esto iudicii eius, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
Nova Vulgata 38,24In requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare in illo in exitu spiritus sui.
Nova Vulgata 38,25Sapientia scribae in opportunitate vacationis; et, qui minoratur operatione, ipse sapientia replebitur. Qua sapientia replebitur,
Nova Vulgata38,26qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.
Nova Vulgata 38,27Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum.
Nova Vulgata 38,28Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variare picturam; cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficere opus.
Nova Vulgata 38,29Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur.
Nova Vulgata Vox mallei exsurdat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius.
30Exsurdat – Lege H iaḥăriš (a verbo ḥārēš); Gr «kainiei = (pro «knaiei»?); La «innovabit» (a iḥdš); H deest
Nova Vulgata 38,31Cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornare in perfectionem.
Nova Vulgata 38,32Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius;
Nova Vulgata in brachio suo formabit lutum et ante canos suos curvabit virtutem suam:
33Canos – Lege «poliōn» (loco Gr «podōn», La «pedes»); H deest
Nova Vulgata 38,34cor suum dabit, ut consummet linitionem, et vigilia sua mundare fornacem.
Nova Vulgata38,35Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
Nova Vulgata 38,36Sine his omnibus non aedificabitur civitas,
Nova Vulgata 38,37et non inhabitabunt nec inambulabunt. Verumtamen in consilium populi non requirentur et in ecclesiam non transilient;
Nova Vulgata 38,38super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur;
Nova Vulgata sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis.
39Laboris – lege H ‛āmāl; Gr «aiōnos», La «aevi» (= ‛ôlām); H deest