Nova Vulgata3 3,1Vae, civitas sanguinum, universa mendacii praeda plena! Non recedet a te rapina.
Nova Vulgata 3,2Vox flagellorum et vox strepitus rotarum, equi frementes et quadrigae ferventes, equites irruentes
Nova Vulgata 3,3et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et corruunt super corpora.
Nova Vulgata 3,4Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis.
Nova Vulgata 3,5«Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo vestimentum tuum in faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam.
Nova Vulgata 3,6Et proiciam super te abominationes et contumeliis te afficiam; et ponam te in exemplum.
Nova Vulgata 3,7Et erit: omnis, qui viderit te, resiliet a te et dicet: “Vastata est Nineve! Quis dolebit super eam? Unde quaeram consolatorem tibi?”.
Nova Vulgata 3,8Numquid melior es quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu eius: cuius vallum mare, aquae muri eius.
Nova Vulgata Chus fuit fortitudo eius et Aegyptus, cuius non est finis; Phut et Libyes fuerunt in auxilio eius.
9Fortitudo eius – Lege cum Gr, Syr, Targ et Vg ‛oṣmāh; TM «fortitudo» In aiuxilio eius – Legee cum Gr et Syr be‛ezrātāh; TM «in auxilio tuo»
Nova Vulgata 3,10Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.
Nova Vulgata 3,11Et tu ergo inebriaberis, eris despecta; et tu quaeres refugium ab inimico.
Nova Vulgata 3,12Omnes munitiones tuae sicut ficus cum ficis praecocibus: si concussae fuerint, cadent in os comedentis.
Nova Vulgata 3,13Ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis tuis late patebunt portae terrae tuae; devorabit ignis vectes tuos.
Nova Vulgata 3,14Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
Nova Vulgata Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus. Augere ut bruchus, multiplicare ut locusta.
15Augere – Lege cum Vg hitkabbedî (cfr. Gr et Syr); TM hitkabbēd (imp. masc.)
Nova Vulgata 3,16Plures fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit pellem et avolavit.
Nova Vulgata Custodes tui quasi locustae, et scribae tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus earum, ubi fuerint.
17Avolaverunt, non – Lege cum Vg wenôdedû lō’; TM «avolavit et non»
Nova Vulgata 3,18Dormiunt pastores tui, rex Assyriae, requiescunt principes tui; dispersus est populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
Nova Vulgata 3,19Non est remedium fracturae tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non transiit malitia tua semper?»