Nova Vulgata109 109,1Magistro chori. David. Psalmus. Deus laudis meae, ne tacueris,
Nova Vulgata 109,2quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
Locuti sunt adversum me lingua dolosa
Nova Vulgata 109,3et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis.
Nova Vulgata 109,4Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam.
Nova Vulgata 109,5Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea.
Nova Vulgata 109,6Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius.
Nova Vulgata 109,7Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum.
Nova Vulgata 109,8Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter.
Nova Vulgata 109,9Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua.
Nova Vulgata 109,10Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis.
Nova Vulgata 109,11Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius.
Nova Vulgata 109,12Non sit qui praebeat illi misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius.
Nova Vulgata 109,13Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum.
Nova Vulgata 109,14In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur.
Nova Vulgata 109,15Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum.
Nova Vulgata 109,16Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret.
Nova Vulgata 109,17Et dilexit maledictionem: et veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo.
Nova Vulgata 109,18Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius.
Nova Vulgata 109,19Fiat ei sicut indumentum, quo operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur.
Nova Vulgata 109,20Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
Nova Vulgata 109,21Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me,
Nova Vulgata109,22quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me.
Nova Vulgata 109,23Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustae.
Nova Vulgata 109,24Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo.
Nova Vulgata 109,25Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua.
Nova Vulgata 109,26Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Nova Vulgata 109,27Et sciant quia manus tua haec: tu, Domine, hoc fecisti.
Nova Vulgata 109,28Maledicant illi, et tu benedicas; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur.
Nova Vulgata 109,29Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide confusione sua.
Nova Vulgata 109,30Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum,
Nova Vulgata 109,31quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius.