Nova Vulgata99,1Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum.
Nova Vulgata «Et tenderunt linguam suam quasi arcum; mendacium, et non veritas, invaluit in terra, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit Dominus.
2Veritas, invaluit – Lege (cfr. Gr, VL et Vg) ’ĕmûnah gāberāh; TM «veritati, invaluerunt»
Nova Vulgata 9,3Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantat, et omnis amicus fraudulenter incedit,
Nova Vulgata 9,4et vir fratrem suum decipit, et veritatem non loquuntur; docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, inique egerunt, noluerunt converti.
Nova Vulgata Iniuria super iniuriam, dolus super dolum. Renuerunt scire me», dicit Dominus.
4-5Inique ... iniuria – Lege (cfr. Gr et VL) he‛ĕwû nil’û šûb; tōk; TM «inique agendo (?) laboraverunt; habitatio tua»
Nova Vulgata 9,6Propterea haec dicit Dominus exercituum: «Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei?
Nova Vulgata Sagitta vulnerans lingua eorum; dolum locuta est in ore suo: pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias.
7Vulnerans – Lege cum ketib, Gr, VL et Vg šôḥēt; qere «vulneratus»
Nova Vulgata 9,8Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea?».
Nova Vulgata 9,9Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt.
Nova Vulgata 9,10«Et dabo Ierusalem in acervos arenae et cubilia thoum, et civitates Iudae dabo in desolationem, eo quod non sit habitator».
Nova Vulgata 9,11Quis est vir sapiens, qui intellegat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud: Quare perierit terra, exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat?
Nova Vulgata 9,12Et dixit Dominus: «Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea;
Nova Vulgata9,13et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim, quos didicerunt a patribus suis».
Nova VulgataIdcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: «Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis;
14Cibabo populum istum – TM (cum glossa) «cibabo eos, populum istum»; Gr omittit «populum istum»
Nova Vulgata9,15et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.
Nova Vulgata 9,16Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent!».
Nova Vulgata 9,17Festinent et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis.
Nova Vulgata 9,18Quia vox lamentationis audita est de Sion: «Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra».
Nova Vulgata 9,19Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum.
Nova Vulgata 9,20Quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, iuvenes de plateis.
Nova Vulgata 9,21Loquere. Haec dicit Dominus: «Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi manipulus post tergum metentis, et non est qui colligat».
Nova Vulgata 9,22Haec dicit Dominus: «Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis;
Nova Vulgata9,23sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus.
Nova Vulgata 9,24Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisum habet praeputium,
Nova Vulgata9,25super Aegyptum et super Iudam et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes, qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto, quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt corde».