Nova Vulgata1010,1Haec illum, qui primus formatus est, pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit et eduxit illum a delicto suo
Nova Vulgata 10,2et dedit illi virtutem continendi omnia.
Nova Vulgata 10,3Ab hac ut recessit iniustus in ira sua, in furoribus fraternae caedis deperiit;
Nova Vulgata 10,4propter quem, cum demergeretur terra, sanavit eam iterum sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans.
Nova Vulgata 10,5Haec et in consensu nequitiae, cum se nationes confudissent, scivit iustum et conservavit sine querela Deo, et super filii viscera fortem custodivit.
Nova Vulgata 10,6Haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim;
Nova Vulgata 10,7cuius adhuc in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incertis temporibus fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis.
Nova Vulgata 10,8Sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quae peccaverunt, nec latere potuissent.
Nova Vulgata 10,9Sapientia autem hos, qui eam observant, a laboribus liberavit.
Nova Vulgata 10,10Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius.
Nova Vulgata 10,11In avaritia circumvenientium illum affuit illi et honestum fecit illum.
Nova Vulgata 10,12Custodivit illum ab inimicis et ab insidiantibus tutavit illum; et post certamen forte bravium dedit illi, ut sciret quoniam omnium potentior est pietas.
Nova Vulgata 10,13Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccato liberavit eum;
Nova Vulgata 10,14descenditque cum illo in foveam et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant, et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam.
Nova Vulgata 10,15Haec populum sanctum et semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum deprimebant.
Nova Vulgata 10,16Intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
Nova Vulgata 10,17Reddidit sanctis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem.
Nova Vulgata 10,18Transtulit illos per mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam;
Nova Vulgata 10,19inimicos autem illorum demersit et ab altitudine abyssi eduxit illos.
Nova Vulgata 10,20Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt unanimiter,
Nova Vulgata 10,21quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas.