Esther
Nova Vulgata Torna al libro
NT greco
Nova Vulgata
Mense primo, cuius vocabulum est Nisan, anno duodecimo regni Asueri, missa est in urnam sors, quae dicitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici; et exivit dies tertia decima mensis duodecimi, qui vocatur Adar.

7
TM omittit per homoeoteleuton, quod in II et Lys conservatur: (ad litteram) «(de die in diem et de mense in mensem) ut gens Iudaeorum in una die deleatur, et cecidit sors in tertiam decimam diem mensis (duodecimi...)». II et Lys «in quartam decimam diem»; Lysimachus hic II non aptavit textui Hebraico, qui iam tunc mancus erat
Nova Vulgata
3,12Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo.

3,13bCum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare.