Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 31

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 31 31,1Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium,

in equis sperantes

et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt,

et super equitibus, quia praevalidi nimis,

et non intendunt in Sanctum Israel

et Dominum non requirunt!

Nova Vulgata
31,2Tamen et ipse sapiens adducit malum

et verba sua non retractat;

et consurget contra domum pessimorum

et contra auxilium operantium iniquitatem.
Nova Vulgata
31,3Aegyptius homo et non Deus,

et equi eorum caro et non spiritus;

et Dominus inclinabit manum suam,

et corruet auxiliator,

et cadet, cui praestatur auxilium,

simulque omnes consumentur.

Nova Vulgata
31,4Quia haec dicit Dominus ad me:

«Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam,

cum occurrerit ei multitudo pastorum,

a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit,

sic descendet Dominus exercituum,
ut proelietur super montem Sion et super collem eius.

Nova Vulgata
31,5Sicut aves volantes,

sic proteget Dominus exercituum Ierusalem,

protegens et liberans,

parcens et salvans».

Nova Vulgata
31,6Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis,
filii Israel.

Nova Vulgata
31,7In die enim illa abiciet vir

idola argentea sua et idola aurea sua,

quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum;

Nova Vulgata
31,8et cadet Assyria in gladio non viri,

et gladius non hominis vorabit eum,

et fugiet a facie gladii,

et iuvenes eius vectigales erunt.
Nova Vulgata
31,9Et fortitudo eius prae terrore transibit,

et pavebunt signum principes eius,

dixit Dominus, cuius ignis est in Sion,
et caminus eius in Ierusalem.