Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 99

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 99
99,1Dominus regnavit! Commoveantur populi;

sedet super cherubim, moveatur terra.
Nova Vulgata
99,2Dominus in Sion magnus

et excelsus super omnes populos.
 
Nova Vulgata
99,3Confiteantur nomini tuo magno et terribili,

quoniam sanctum est.
Nova Vulgata
99,4Rex potens iudicium diligit:

tu statuisti, quae recta sunt,

iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
 
Nova Vulgata
99,5Exaltate Dominum Deum nostrum

et adorate ad scabellum pedum eius,

quoniam sanctus est.
 
Nova Vulgata
99,6Moyses et Aaron in sacerdotibus eius

et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius.

Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,
Nova Vulgata
99,7in columna nubis loquebatur ad eos.

Custodiebant testimonia eius

et praeceptum, quod dedit illis.
Nova Vulgata
99,8Domine Deus noster, tu exaudiebas eos;

Deus, tu propitius fuisti eis,

ulciscens autem adinventiones eorum.
 
Nova Vulgata
99,9Exaltate Dominum Deum nostrum

et adorate ad montem sanctum eius,

quoniam sanctus Dominus Deus noster.