Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Leviticus - 21

Leviticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 21 21,1Dixit quoque Dominus ad Moysen: «Loquere ad sacerdotes filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
Nova Vulgata 21,2nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre et patre et filio ac filia, fratre quoque
Nova Vulgata 21,3et sorore virgine propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur.
Nova Vulgata 21,4Non contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur.
Nova Vulgata
21,5Non radent caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras.
Nova Vulgata 21,6Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt.
Nova Vulgata
21,7Scortum et oppressam non ducent uxorem nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo.
Nova Vulgata 21,8Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi, quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos.
Nova Vulgata
21,9Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur.
Nova Vulgata
21,10Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet
Nova Vulgata 21,11et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur.
Nova Vulgata 21,12Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.
Nova Vulgata
21,13Virginem ducet uxorem;
Nova Vulgata 21,14viduam et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de cognatis suis ducet uxorem.
Nova Vulgata 21,15Ne profanet stirpem suam inter cognatos suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum».
Nova Vulgata
21,16Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 21,17«Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem Dei sui;
Nova Vulgata 21,18quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis,
Nova Vulgata 21,19si fracto pede vel manu,
Nova Vulgata 21,20si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos.
Nova Vulgata 21,21Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre incensa Domini nec panem Dei sui.
Nova Vulgata
21,22Vescetur tamen pane Dei sui de sanctissimis et de sanctis.
Nova Vulgata 21,23Sed ad velum non ingrediatur nec accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea».
Nova Vulgata
21,24Locutus est ergo Moyses ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.