Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 22

Ezechielis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 22 22,1Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Nova Vulgata 22,2«Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum?
Nova Vulgata 22,3Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
Nova Vulgata In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris.
4 Et adduxisti – Lege cum Gr et Vg wattabî’î; TM «et venisti»
 Tempus – Lege cum nonnullis mss Hebraicis et verss ‛ēt; TM «usque ad»
Nova Vulgata 22,5Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te, sordibus famosa, grandis tumultu.
Nova Vulgata 22,6Ecce principes Israel singuli pro brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem.
Nova Vulgata 22,7Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te.
Nova Vulgata 22,8Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea profanasti.
Nova Vulgata 22,9Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui.
Nova Vulgata 22,10Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te;
Nova Vulgata 22,11et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
Nova Vulgata 22,12Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus.
Nova Vulgata
22,13Ecce complosi manus meas super lucrum tuum, quod fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui.
Nova Vulgata 22,14Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam;
Nova Vulgata 22,15et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te:
Nova Vulgata et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus».
16 Profanabo me – Lege cum ms Hebraico et verss weniḥaltî; TM «et profanaberis»
Nova Vulgata
22,17Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Nova Vulgata «Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt.
18 Argentum – Transpone huc ex fine versus (cfr. v. 20); TM «scoria argentum»
Nova Vulgata 22,19Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem
Nova Vulgata 22,20congregatione argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos
Nova Vulgata 22,21et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius.
Nova Vulgata 22,22Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic conflabimini in medio eius; et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos».
Nova Vulgata
22,23Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Nova Vulgata «Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris,
24 Super quam non cecidit pluvia – Lege cum Gr lō’ memuttārāh; TM «non mundata»
Nova Vulgata cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius.
25 Cuius duces – Lege cum Gr ’ăšer neśî’êhā; TM «coniuratio prophetarum»
Nova Vulgata 22,26Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
Nova Vulgata 22,27Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra.
Nova Vulgata 22,28Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: “Haec dicit Dominus Deus”, cum Dominus non sit locutus.
Nova Vulgata 22,29Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio.
Nova Vulgata 22,30Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni.
Nova Vulgata 22,31Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi», ait Dominus Deus.