Nova Vulgata37 37,1David. ALEPH. Noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem,
Nova Vulgata 37,2quoniam tamquam fenum velociter arescent et quemadmodum herba virens decident.
Nova Vulgata 37,3BETH. Spera in Domino et fac bonitatem, et inhabitabis terram et pasceris in fide.
Nova Vulgata 37,4Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
Nova Vulgata 37,5GHIMEL. Committe Domino viam tuam et spera in eo, et ipse faciet;
Nova Vulgata 37,6et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem.
Nova Vulgata 37,7DALETH. Quiesce in Domino et exspecta eum; noli aemulari in eo, qui prosperatur in via sua, in homine, qui molitur insidias.
Nova Vulgata 37,8HE. Desine ab ira et derelinque furorem, noli aemulari, quod vertit ad malum,
Nova Vulgata 37,9quoniam qui malignantur, exterminabuntur, sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram.
Nova Vulgata 37,10VAU. Et adhuc pusillum et non erit peccator, et quaeres locum eius et non invenies.
Nova Vulgata 37,11Mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis.
Nova Vulgata 37,12ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis.
Nova Vulgata 37,13Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies eius.
Nova Vulgata 37,14HETH. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt arcum suum, ut deiciant pauperem et inopem, ut trucident recte ambulantes in via.
Nova Vulgata 37,15Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur.
Nova Vulgata 37,16TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas,
Nova Vulgata 37,17quoniam brachia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dominus.
Nova Vulgata 37,18IOD. Novit Dominus dies immaculatorum, et hereditas eorum in aeternum erit.
Nova Vulgata 37,19Non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur.
Nova Vulgata 37,20CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient.
Nova Vulgata 37,21LAMED. Mutuatur peccator et non solvet, iustus autem miseretur et tribuet.
Nova Vulgata 37,22Quia benedicti eius hereditabunt terram, maledicti autem eius exterminabuntur.
Nova Vulgata 37,23MEM. A Domino gressus hominis confirmantur, et viam eius volet.
Nova Vulgata 37,24Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius.
Nova Vulgata 37,25NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.
Nova Vulgata 37,26Tota die miseretur et commodat, et semen illius in benedictione erit.
Nova Vulgata 37,27SAMECH. Declina a malo et fac bonum, et inhabitabis in saeculum saeculi,
Nova Vulgata 37,28quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos. AIN. Iniusti in aeternum disperibunt, et semen impiorum exterminabitur.
Nova Vulgata 37,29Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
Nova Vulgata 37,30PHE. Os iusti meditabitur sapientiam, et lingua eius loquetur iudicium;
Nova Vulgata 37,31lex Dei eius in corde ipsius, et non vacillabunt gressus eius.
Nova Vulgata 37,32SADE. Considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum;
Nova Vulgata 37,33Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius nec damnabit eum, cum iudicabitur illi.
Nova Vulgata 37,34COPH. Exspecta Dominum et custodi viam eius, et exaltabit te, ut hereditate capias terram; cum exterminabuntur peccatores, videbis.
Nova Vulgata 37,35RES. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrum virentem;
Nova Vulgata 37,36et transivi, et ecce non erat, et quaesivi eum, et non est inventus.
Nova Vulgata 37,37SIN. Observa innocentiam et vide aequitatem, quoniam est posteritas homini pacifico.
Nova Vulgata 37,38Iniusti autem disperibunt simul, posteritas impiorum exterminabitur.
Nova Vulgata 37,39TAU. Salus autem iustorum a Domino, et protector eorum in tempore tribulationis.
Nova Vulgata 37,40Et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos, quia speraverunt in eo.