Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 4

Osee

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4
4,1«Audite verbum Domini,
filii Israel,
quia iudicium Domino
cum habitatoribus terrae:
non est enim veritas, et non est benignitas,
et non est scientia Dei in terra;
Nova Vulgata
4,2maledictum et mendacium
et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt,
et sanguis sanguinem tetigit.
Nova Vulgata
4,3Propter hoc lugebit terra,
et infirmabitur omnis, qui habitat in ea,
cum bestia agri et volucre caeli,
sed et pisces maris auferentur.
Nova Vulgata
4,4Verumtamen non sit qui contendat
nec qui arguat,
sed tecum iudicium meum, sacerdos.
Nova Vulgata
4,5Et corrues plena die,
et corruet etiam propheta tecum nocte;
et perdam matrem tuam.
Nova Vulgata
4,6Perit populus meus,
eo quod non habuerit scientiam.
Quia tu scientiam reppulisti,
repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi;
et quia oblitus es legis Dei tui,
obliviscar filiorum tuorum et ego.
Nova Vulgata
4,7Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi;
gloriam eorum in ignominiam commutabo.
Nova Vulgata
4,8Peccatum populi mei comedunt
et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
Nova Vulgata
4,9Et erit sicut populus sic sacerdos;
et visitabo super eum vias eius
et opera eius reddam ei.
Nova Vulgata
4,10Et comedent et non saturabuntur;
fornicabuntur et non multiplicabuntur,
quoniam Dominum reliquerunt
in non custodiendo.
Nova Vulgata
4,11Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
Nova Vulgata
4,12Populus meus in ligno suo interrogat,
et baculus eius annuntiat ei;
spiritus enim fornicationum decepit eos,
et fornicantur a Deo suo.
Nova Vulgata
4,13Super capita montium sacrificant
et super colles accendunt thymiama,
subtus quercum et populum et terebinthum,
quia bona est umbra eius;
ideo fornicantur filiae vestrae,
et sponsae vestrae adulterae sunt.
Nova Vulgata
4,14Non visitabo super filias vestras,
cum fuerint fornicatae,
et super sponsas vestras,
cum adulteraverint,
quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt
et cum prostibulis delubrorum sacrificant,
et populus non intellegens corruet.
Nova Vulgata
4,15Si fornicaris tu, Israel,
non delinquat saltem Iuda;
et nolite ingredi in Galgala
et ne ascenderitis in Bethaven
neque iuraveritis: “Vivit Dominus”.
Nova Vulgata
4,16Quoniam sicut vacca lasciviens
Israel contumax est;
nunc pascet eos Dominus
quasi agnum in latitudine?
Nova Vulgata
4,17Particeps idolorum Ephraim,
dimitte eum.
Nova Vulgata
Transiit convivium eorum,
fornicatione fornicati sunt,
diligunt vehementer
ignominiam impudicitiae.
18 Diligunt vehementer ignominiam impudicitiae – Lege ’āhōb ’āhăbû qêlôn meginnāh; TM «diligunt afferte (?) ignominiam scutorum eius»
Nova Vulgata
Ligabit spiritus eos in alis suis,
et confundentur a sacrificiis suis.
19 Eos – Lege ’ôtām; TM «eam»