Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 44

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 44
44,1Magistro chori. Filiorum Core. Maskil.
Nova Vulgata
44,2Deus, auribus nostris audivimus;

patres nostri annuntiaverunt nobis

opus, quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis
Nova Vulgata
44,3Tu manu tua gentes depulisti et plantasti illos,

afflixisti populos et dilatasti eos.
 
Nova Vulgata
44,4Nec enim in gladio suo possederunt terram,

et brachium eorum non salvavit eos;

sed dextera tua et brachium tuum

et illuminatio vultus tui,

quoniam complacuisti in eis.
 
Nova Vulgata
44,5Tu es rex meus et Deus meus,

qui mandas salutes Iacob.
Nova Vulgata
44,6In te inimicos nostros proiecimus,

et in nomine tuo conculcavimus insurgentes in nos.
 
Nova Vulgata
44,7Non enim in arcu meo sperabo,

et gladius meus non salvabit me.
Nova Vulgata
44,8Tu autem salvasti nos de affligentibus nos

et odientes nos confudisti.
Nova Vulgata
44,9In Deo gloriabimur tota die

et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
 
Nova Vulgata
44,10Nunc autem reppulisti et confudisti nos

et non egredieris, Deus, cum virtutibus nostris.
Nova Vulgata
44,11Convertisti nos retrorsum coram inimicis nostris,

et, qui oderunt nos, diripuerunt sibi.
Nova Vulgata
44,12Dedisti nos tamquam oves ad vescendum

et in gentibus dispersisti nos.
 
Nova Vulgata
44,13Vendidisti populum tuum sine lucro

nec ditior factus es in commutatione eorum.
Nova Vulgata
44,14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris,

subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.
Nova Vulgata
44,15Posuisti nos similitudinem in gentibus,

commotionem capitis in populis.
Nova Vulgata
44,16Tota die verecundia mea contra me est,

et confusio faciei meae cooperuit me
Nova Vulgata
44,17a voce exprobrantis et obloquentis,

a facie inimici et ultoris.
Nova Vulgata
44,18Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te

et inique non egimus in testamentum tuum.
Nova Vulgata
44,19Et non recessit retro cor nostrum,

nec declinaverunt gressus nostri a via tua;
Nova Vulgata
44,20sed humiliasti nos in loco vulpium

et operuisti nos umbra mortis.
 
Nova Vulgata
44,21Si obliti fuerimus nomen Dei nostri

et si expanderimus manus nostras ad deum alienum,
Nova Vulgata
44,22nonne Deus requiret ista?

Ipse enim novit abscondita cordis.
Nova Vulgata
44,23Quoniam propter te mortificamur tota die,

aestimati sumus sicut oves occisionis.
 
Nova Vulgata
44,24Evigila, quare obdormis, Domine?

Exsurge et ne repellas in finem.
Nova Vulgata
44,25Quare faciem tuam avertis,

oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
 
Nova Vulgata
44,26Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra,

conglutinatus est in terra venter noster.

Exsurge, Domine, adiuva nos

et redime nos propter misericordiam tuam.