Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 37

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 37 37,1Fecit autem Beseleel et arcam de lignis acaciae habentem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Nova Vulgata 37,2Et fecit illi coronam auream per gyrum,
Nova Vulgata 37,3conflans quattuor anulos aureos in quattuor pedibus eius; duos anulos in latere uno et duos in altero.
Nova Vulgata 37,4Vectes quoque fecit de lignis acaciae, quos vestivit auro
Nova Vulgata 37,5et quos misit in anulos, qui erant in lateribus arcae, ad portandum eam.
Nova Vulgata
37,6Fecit et propitiatorium de auro mundissimo: duorum cubitorum et dimidii in longitudine et cubiti ac semis in latitudine.
Nova Vulgata 37,7Duos etiam cherubim ex auro ductili fecit ex utraque parte propitiatorii:
Nova Vulgata 37,8cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii
Nova Vulgata 37,9extendentes alas sursum et tegentes alis suis propitiatorium seque mutuo et illud respicientes.
Nova Vulgata
37,10Fecit et mensam de lignis acaciae in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem;
Nova Vulgata 37,11circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam auream per gyrum. 
Nova Vulgata 37,12Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream.
Nova Vulgata 37,13Fudit et quattuor circulos aureos, quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae
Nova Vulgata 37,14iuxta limbum; misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
Nova Vulgata 37,15Ipsos quoque vectes fecit de lignis acaciae et circumdedit eos auro;
Nova Vulgata 37,16et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
Nova Vulgata
37,17Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac flores unum cum ipso erant:
Nova Vulgata 37,18sex in utroque latere, tres calami ex parte una et tres ex altera;
Nova Vulgata 37,19tres scyphi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de hastili candelabri.
Nova Vulgata 37,20In ipso autem hastili erant quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores;
Nova Vulgata 37,21singulae sphaerulae sub binis calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de hastili uno.
Nova Vulgata 37,22Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erant, totum ductile ex auro purissimo.
Nova Vulgata 37,23Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa, ubi emuncta condantur, de auro mundissimo.
Nova Vulgata 37,24Talentum auri purissimi appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
Nova Vulgata
37,25Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua.
Nova Vulgata 37,26Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
Nova Vulgata 37,27Fecitque ei coronam aureolam per gyrum et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
Nova Vulgata 37,28Ipsos autem vectes fecit de lignis acaciae et operuit laminis aureis.
Nova Vulgata
37,29Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.