Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 46

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 46
46,1Magistro chori. Filiorum Core. Secundum «Virgines...». Canticum.
Nova Vulgata
46,2Deus est nobis refugium et virtus,

adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
Nova Vulgata
46,3Propterea non timebimus, dum turbabitur terra,

et transferentur montes in cor maris.
Nova Vulgata
46,4Fremant et intumescant aquae eius,
conturbentur montes in elatione eius.
 
Nova Vulgata
46,5Fluminis rivi laetificant civitatem Dei,

sancta tabernacula Altissimi.
Nova Vulgata
46,6Deus in medio eius, non commovebitur;

adiuvabit eam Deus mane diluculo.
Nova Vulgata
46,7Fremuerunt gentes, commota sunt regna;

dedit vocem suam, liquefacta est terra.
 
Nova Vulgata
46,8Dominus virtutum nobiscum,

refugium nobis Deus Iacob.
Nova Vulgata
46,9Venite et videte opera Domini,

quae posuit prodigia super terram.

Auferet bella usque ad finem terrae,
Nova Vulgata
46,10arcum conteret et confringet arma

et scuta comburet igne.
Nova Vulgata
46,11Vacate et videte quoniam ego sum Deus:

exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.
 
Nova Vulgata
46,12Dominus virtutum nobiscum,

refugium nobis Deus Iacob.