Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Deuteronomii - 4

Deuteronomii

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4 4,1Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis.
Nova Vulgata 4,2Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis.
Nova Vulgata Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri;
3 Omnia - Lege cum paucis mss hebraicis, Gr, Syr et Vg; TM omittit
Nova Vulgata 4,4vos autem, qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem.
Nova Vulgata 4,5En docui vos praecepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut faceretis ea in terra, quam possessuri estis,
Nova Vulgata 4,6et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”.
Nova Vulgata 4,7Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris?
Nova Vulgata 4,8Et quae est alia gens sic inclita, ut habeat praecepta iustaque iudicia, sicut est universa lex haec, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?
Nova Vulgata
4,9Custodi igitur temetipsum et animam tuam sollicite, ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos
Nova Vulgata 4,10die, in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi: “Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos et discant timere me omni tempore, quo vivunt in terra, doceantque filios suos”.
Nova Vulgata 4,11Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo.
Nova Vulgata 4,12Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis.
Nova Vulgata 4,13Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit, ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis.
Nova Vulgata 4,14Mihique mandavit in illo tempore, ut docerem vos praecepta et iudicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis.
Nova Vulgata
4,15Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis;
Nova Vulgata 4,16ne forte corrupti faciatis vobis sculptam similitudinem, imaginem masculi vel feminae,
Nova Vulgata 4,17similitudinem omnium iumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium
Nova Vulgata 4,18atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium, qui sub terra morantur in aquis;
Nova Vulgata 4,19et ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et astra, omnem exercitum caeli, et errore deceptus adores ea et colas, quae attribuit Dominus Deus tuus cunctis gentibus, quae sub caelo sunt.
Nova Vulgata 4,20Vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum hereditarium, sicut est in praesenti die.
Nova Vulgata
4,21Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et iuravit, ut non transirem Iordanem nec ingrederer terram optimam, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi in haereditatem.
Nova Vulgata 4,22Ecce morior in hac humo, non transibo Iordanem; vos transibitis et possidebitis terram egregiam hanc.
Nova Vulgata 4,23Cavete, ne quando obliviscamini pacti Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et faciatis vobis sculptam similitudinem omnium, quae fieri Dominus Deus tuus prohibuit;
Nova Vulgata 4,24quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.
Nova Vulgata
4,25Si genueris filios ac nepotes, et morati fueritis in terra corruptique feceritis aliquam similitudinem sculptam patrantes malum coram Domino Deo tuo, ut eum ad iracundiam provocetis,
Nova Vulgata 4,26testes invoco contra vos hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam, transito Iordane, possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus
Nova Vulgata 4,27atque disperget in gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
Nova Vulgata 4,28Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi, qui non vident nec audiunt nec comedunt nec odorantur.
Nova Vulgata 4,29Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua.
Nova Vulgata 4,30Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius;
Nova Vulgata 4,31quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis.
Nova Vulgata
4,32Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est,
Nova Vulgata 4,33num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti?
Nova Vulgata 4,34Aut tentavit Deus, ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationis per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum extentumque brachium et terrores magnos, iuxta omnia, quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis?
Nova Vulgata 4,35Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum.
Nova Vulgata 4,36De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis,
Nova Vulgata quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te vultu suo in virtute sua magna ex Aegypto,
37 Semen eorum post eos - Lege cum Sam, Gr, Syr, Targ et Vg (cfr. 10,15); TM sing.
Nova Vulgata 4,38ut expelleret nationes maiores et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in praesenti die.
Nova Vulgata
4,39Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius.
Nova Vulgata 4,40Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi».
Nova Vulgata
4,41Tunc separavit Moyses tres civitates trans Iordanem ad orientalem plagam,
Nova Vulgata 4,42ut confugiat ad eas, qui occiderit nolens proximum suum, nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere et vivat:
Nova Vulgata 4,43Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri, pro tribu Ruben, et Ramoth in Galaad pro tribu Gad et Golan in Basan pro tribu Manasse.
Nova Vulgata
4,44Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel;
Nova Vulgata 4,45haec testimonia et praecepta atque iudicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de Aegypto,
Nova Vulgata 4,46trans Iordanem in valle contra Bethphegor, in terra Sehon regis Amorraei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses et filii Israel egressi ex Aegypto.
Nova Vulgata 4,47Et possederunt terram eius et terram Og regis Basan, duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem ad solis ortum,
Nova Vulgata 4,48ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est Hermon,
Nova Vulgata 4,49omnem Arabam trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Arabae et usque ad radices montis Phasga.