Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Michaeae - 7

Michaeae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 7
7,1Vae mihi, quia factum est mihi
sicut congregata messe,
sicut collecta vindemia!
Non est botrus ad comedendum,
nec praecoqua ficus, quam desideravit anima mea.
Nova Vulgata
7,2Periit pius de terra,
et rectus in hominibus non est;
omnes in sanguine insidiantur,
vir fratrem suum rete venatur.
Nova Vulgata
Ad malum manus eorum paratae sunt;
princeps postulat,
et iudex est pro mercede,
et magnus manifestat desiderium animae suae;
vae eis, qui pervertunt illud!
3 Vae – Lege cum Targ j; TM «ipse»
Nova Vulgata
7,4Qui optimus in eis, est quasi paliurus,
et, qui rectus, quasi spina de saepe;
dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit:
nunc erit confusio eorum.
Nova Vulgata 7,5Nolite credere amico,
nolite confidere in proximo;
ab ea, quae dormit in sinu tuo,
custodi claustra oris tui;
Nova Vulgata
7,6quia filius contumeliam facit patri,
filia consurgit adversus matrem suam,
nurus adversus socrum suam:
inimici hominis domestici eius.
Nova Vulgata
7,7Ego autem ad Dominum aspiciam,
exspectabo Deum salvatorem meum;
audiet me Deus meus.
Nova Vulgata
7,8Ne laeteris, inimica mea, super me
quia cecidi: consurgam;
cum sedeo in tenebris,
Dominus lux mea est.
Nova Vulgata
7,9Iram Domini porto,
quoniam peccavi ei,
donec iudicet causam meam
et faciat iudicium meum;
educet me in lucem,
videbo iustitiam eius.
Nova Vulgata
7,10Et aspiciet inimica mea
et operietur confusione,
quae dicit ad me:
«Ubi est Dominus Deus tuus?».
Oculi mei videbunt in eam;
nunc erit in conculcationem
ut lutum platearum.
Nova Vulgata
Dies veniet ut aedificentur maceriae tuae;
in die illa dilatabuntur fines tui.
11 Fines tui – Lege cum Gr ḥuqqēk; TM «terminus»
Nova Vulgata
In die illa usque ad te venient
habitantes ab Assyria usque ad Aegyptum
et ab Aegypto usque ad flumen
et a mari usque ad mare
et a monte usque ad montem.
12 Usque ad2 – Lege waădê; TM «et urbes»
Et a mari usque ad mare – Lege cum syr ûmijjām wejāmāh; TM «et mare a mari»
Et a monte usque ad montem – Lege ûmēhar hārāh; TM «et mons montis»
Nova Vulgata
7,13Terra autem erit in desolationem
propter habitatores suos
et propter fructum operum eorum.
Nova Vulgata
7,14Pasce populum tuum in virga tua,
gregem hereditatis tuae,
habitantes solos in saltu,
in medio hortorum;
pascantur Basan et Galaad
iuxta dies antiquos.
Nova Vulgata
Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti
ostende nobis mirabilia.
15 Ostende nobis – Lege har’ēnû; TM «ostendam ei»
Nova Vulgata
7,16Videbunt gentes et confundentur
super omni fortitudine sua,
ponent manum super os,
aures eorum surdae erunt;
Nova Vulgata
7,17lingent pulverem sicut serpens,
velut reptilia terrae.
Trementes exibunt de aedibus suis
— ad Dominum Deum nostrum —
formidabunt et timebunt te.
Nova Vulgata
7,18Quis Deus similis tui,
qui aufers iniquitatem
et transis peccatum
reliquiarum hereditatis tuae?
Non servat in aeternum furorem suum,
quoniam volens misericordiam est.
Nova Vulgata
Revertetur et miserebitur nostri,
calcabit iniquitates nostras
et proiciet in profundum maris
omnia peccata nostra.
19 Peccata nostra – Lege cum paucis mss, Gr, Syr et Vg ḥaṭṭ’ôtênû; TM «peccata eorum»
Nova Vulgata 7,20Dabis veritatem Iacob,
misericordiam Abraham,
quae iurasti patribus nostris
a diebus antiquis.