Nova Vulgata8 8,1In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Domini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt.
Nova Vulgata 8,2Me invocant: “Deus meus”; cognovimus te, Israel.
Nova Vulgata 8,3Proiecit Israel bonum; inimicus persequetur eum.
Nova Vulgata 8,4Ipsi constituerunt reges, et non ex me; principes constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
Nova Vulgata Proiectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
5Proiectus est – Lege cum Vg zānūaḥ; TM «proiecit»
Nova Vulgata 8,6Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae.
Nova Vulgata 8,7Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
Nova Vulgata 8,8Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
Nova Vulgata 8,9Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi; Ephraim autem munera dederunt amatoribus.
Nova Vulgata Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc compellam eos, et trement paulisper sub onere regis principum.
10Et trement – Lege wejāḥilû; TM «et coeperunt»
Nova Vulgata Cum multiplicaret Ephraim altaria pro peccato, factae sunt ei arae in peccatum.
11Pro peccato – Lege leḥaṭṭē’ (litteraliter: ad expiandum peccatum); TM «ad peccandum»
Nova Vulgata 8,12Scribebam ei multiplices leges meas; velut alienae computatae sunt.
Nova Vulgata Hostias amant, immolant carnes et comedunt; sed Dominus non suscipiet eas. Nunc recordabitur iniquitatis eorum et visitabit peccata eorum: ipsi in Aegyptum convertentur.
Nova Vulgata 8,14Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.