Nova Vulgata2727,1Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Nova Vulgata27,2Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere.
Nova Vulgata27,3Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis.
Nova Vulgata27,4Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei,
Nova Vulgata27,5et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium.
Nova Vulgata27,6Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis,
Nova Vulgata27,7et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
Nova Vulgata27,8Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient.
Nova Vulgata 27,9Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
Nova Vulgata27,10et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos.
Nova VulgataSimiliter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei.
11Cubitorum - Adde cum Sam, Gr et Vg bā’ammāh; TM omittit
Nova Vulgata27,12In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem.
Nova Vulgata27,13In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,
Nova Vulgata27,14in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem;
Nova Vulgata27,15et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem.
Nova Vulgata27,16In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.
Nova Vulgata27,17Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae.
Nova Vulgata27,18In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
Nova Vulgata27,19Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies.
Nova Vulgata 27,20Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
Nova Vulgata27,21in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.