Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 17

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 17 17,1Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Nova Vulgata 17,2Qui iurgatus contra Moysen ait: «Da nobis aquam, ut bibamus». Quibus respondit Moyses: «Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum?».
Nova Vulgata 17,3Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria et murmuravit contra Moysen dicens: «Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos et liberos nostros ac iumenta siti?».
Nova Vulgata 17,4Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: «Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me».
Nova Vulgata 17,5Et ait Dominus ad Moysen: «Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade.
Nova Vulgata
17,6En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus». Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
Nova Vulgata 17,7Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: «Estne Dominus in nobis an non?».
Nova Vulgata
17,8Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim.
Nova Vulgata 17,9Dixitque Moyses ad Iosue: «Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea».
Nova Vulgata 17,10Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
Nova Vulgata 17,11Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec.
Nova Vulgata 17,12Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis.
Nova Vulgata 17,13Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii.
Nova Vulgata 17,14Dixit autem Dominus ad Moysen: «Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo».
Nova Vulgata 17,15Aedificavitque Moyses altare et vocavit nomen eius Dominus Nissi (Dominus vexillum meum)
Nova Vulgata dicens:
«Quia manus contra solium Domini:

bellum Domino erit contra Amalec
a generatione in generationem».
16 Solium Domini - Lege cum kissē’jāh; TM kesjāh (defectiva scriptio)