Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Genesis - 25

Genesis

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 25 25,1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam,
Nova Vulgata 25,2quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.
Nova Vulgata 25,3Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim.
Nova Vulgata 25,4At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
Nova Vulgata
25,5Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac;
Nova Vulgata 25,6filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
Nova Vulgata
25,7Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.
Nova Vulgata 25,8Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
Nova Vulgata 25,9Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,
Nova Vulgata 25,10quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius.
Nova Vulgata
25,11Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
Nova Vulgata
25,12Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae.
Nova Vulgata 25,13Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,
Nova Vulgata 25,14Masma quoque et Duma et Massa,
Nova Vulgata 25,15Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma.
Nova Vulgata 25,16Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.
Nova Vulgata
25,17Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
Nova Vulgata 25,18Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
Nova Vulgata
25,19Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac;
Nova Vulgata 25,20qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei.
Nova Vulgata 25,21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.
Nova Vulgata 25,22Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: «Si sic est, cur mihi?». Perrexitque, ut consuleret Dominum.
Nova Vulgata 25,23Qui respondens ait:
«Duae gentes sunt in utero tuo,
et duo populi ex ventre tuo dividentur;

populusque populum superabit,

et maior serviet minori».
Nova Vulgata
25,24Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
Nova Vulgata 25,25Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob.
Nova Vulgata 25,26Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
Nova Vulgata
25,27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.
Nova Vulgata 25,28Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
Nova Vulgata 25,29Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,
Nova Vulgata 25,30ait: «Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum». Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus).
Nova Vulgata 25,31Cui dixit Iacob: «Vende mihi prius primogenita tua».
Nova Vulgata 25,32Ille respondit: «En morior; quid mihi proderunt primogenita?».
Nova Vulgata 25,33Ait Iacob: «Iura ergo mihi». Iuravit et vendidit primogenita. 
Nova Vulgata 25,34Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.