Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Deuteronomii - 14

Deuteronomii

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 14 14,1Filii estote Domini Dei vestri; non vos incidetis nec facietis calvitium inter oculos vestros super mortuo,
Nova Vulgata 14,2quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
Nova Vulgata
Ne comedatis quidquid abominabile est.
3 Comedatis - Lege cum Sam, Gr, Syr, Targ et Vg tō’ke; TM «comedas»
Nova Vulgata
14,4Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram,
Nova Vulgata 14,5cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram.
Nova Vulgata 14,6Omne animal inter pecora, quod findit ungulam plene in duas partes et ruminat, comedetis;
Nova Vulgata 14,7de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
Nova Vulgata 14,8Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis.
Nova Vulgata
14,9Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas comedite;
Nova Vulgata 14,10quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt vobis.
Nova Vulgata
14,11Omnes aves mundas comedite;
Nova Vulgata 14,12has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum,
Nova Vulgata ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
13 Ixon - Lege cum Vg, 10 mss Hebraicis et Gr wehaddā’āh, cfr. Lv 11,14; TM «milvum» (wehārā’āh)
Nova Vulgata 14,14et omne corvini generis,
Nova Vulgata 14,15struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum,
Nova Vulgata 14,16bubonem ac cycnum et ibin
Nova Vulgata 14,17ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem,
Nova Vulgata 14,18erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et vespertilionem.
Nova Vulgata 14,19Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit vobis, nec comedetur.
Nova Vulgata 14,20Omne volatile, quod mundum est, comedite.
Nova Vulgata
14,21Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo.
    Non coques haedum in lacte matris suae.
Nova Vulgata
14,22Decimam partem separabis de cunctis frugibus seminis tui, quae nascuntur in terra per annos singulos;
Nova Vulgata 14,23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
Nova Vulgata
14,24Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare,
Nova Vulgata 14,25vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
Nova Vulgata 14,26et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
Nova Vulgata 14,27et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum.
Nova Vulgata
14,28Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra portas tuas;
Nova Vulgata 14,29venietque Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris