Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 9

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 9 9,1Et respondens Iob ait:
Nova Vulgata
9,2«Vere scio quod ita sit,

et quomodo iustificabitur homo compositus Deo?
Nova Vulgata
9,29Si autem et sic impius sum,

quare frustra laboravi?
Nova Vulgata
9,3Si voluerit contendere cum eo,

non poterit ei respondere unum pro mille.
Nova Vulgata
9,4Sapiens corde est et fortis robore;

quis restitit ei, et pacem habuit?
Nova Vulgata
9,5Qui transtulit montes, et nescierunt
hi, quos subvertit in furore suo.
Nova Vulgata
9,6Qui commovet terram de loco suo,

et columnae eius concutiuntur.
Nova Vulgata
9,7Qui praecipit soli, et non oritur,

et stellas claudit quasi sub signaculo.
Nova Vulgata
9,8Qui extendit caelos solus

et graditur super fluctus maris.
Nova Vulgata
9,9Qui facit Arcturum et Oriona

et Hyadas et interiora austri.
Nova Vulgata
9,10Qui facit magna et incomprehensibilia

et mirabilia, quorum non est numerus.
Nova Vulgata
9,11Si venerit ad me, non videbo eum;

si abierit, non intellegam.
Nova Vulgata
9,12Si repente arripiet, quis eum impediet?

Vel quis dicere potest: “Quid facis?”.
Nova Vulgata
9,13Deus non retinet iram suam,

et sub eo curvantur auxilia Rahab.
Nova Vulgata
9,14Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei

et loquar delectis verbis cum eo?
Nova Vulgata
9,15Quia, etiamsi iustus essem, non responderem,

sed meum iudicem deprecarer;
Nova Vulgata
9,16et, cum invocantem exaudierit me,

non credam quod audierit vocem meam.
Nova Vulgata
9,17In turbine enim conteret me

et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
Nova Vulgata
9,18Non concedit requiescere spiritum meum

et implet me amaritudinibus.
Nova Vulgata
Si fortitudo quaeritur, robustissimus est;

si iudicium, quis eum arcesserit?
19 Quis eum arcesserit – Lege îdēnû; TM «quis me arcesserit»
Nova Vulgata
9,20Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me;

si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
Nova Vulgata
9,21Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea,

et contemnam vitam meam.
Nova Vulgata
9,22Unum est, quod locutus sum:

Et innocentem et impium ipse consumit.
Nova Vulgata
9,23Si subito flagellum occidat,

de afflictione innocentium ridebit.
Nova Vulgata
9,24Terra data est in manus impii,

vultum iudicum eius operit;
quod si non ille est, quis ergo est?
Nova Vulgata
9,25Dies mei velociores fuerunt cursore:


fugerunt et non viderunt bonum;
Nova Vulgata
9,26pertransierunt quasi naves arundineae,

sicut aquila volans ad escam.
Nova Vulgata
9,27Cum dixero: Obliviscar maerorem meum,

commutabo faciem meam et hilaris fiam,
Nova Vulgata
9,28vereor omnes dolores meos,

sciens quod non iustificaveris me.
Nova Vulgata
9,30Si lotus fuero quasi aquis nivis,

et lixivo mundavero manus meas,
Nova Vulgata
9,31tamen sordibus intinges me,

et abominabuntur me vestimenta mea.
Nova Vulgata
9,32Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo;

nec vir, quocum in iudicio contendam.
Nova Vulgata
9,33Non est qui utrumque valeat arguere

et ponere manum suam in ambobus.
Nova Vulgata
9,34Auferat a me virgam suam,

et pavor eius non me terreat.
Nova Vulgata
9,35Loquar et non timebo eum;

quia sic non mecum ipse sum.