Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 19

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 19 19,1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Nova Vulgata 19,2«Ista est religio legis, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit iugum.
Nova Vulgata 19,3Tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, quae educta extra castra mactabitur in conspectu eius; 
Nova Vulgata 19,4et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi conventus septem vicibus,
Nova Vulgata 19,5combureturque in conspectu eius, tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis.
Nova Vulgata 19,6Lignum quoque cedrinum et hyssopum coccumque sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat.
Nova Vulgata 19,7Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperum.
Nova Vulgata 19,8Sed et ille, qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.
Nova Vulgata 19,9Colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint congregationi filiorum Israel in custodiam pro aqua aspersionis.
Nova Vulgata 19,10Cumque laverit, qui vaccae portaverat cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel et advenae, qui habitant inter eos, sanctum iure perpetuo.
Nova Vulgata
19,11Qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit immundus,
Nova Vulgata 19,12aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non erit mundus.
Nova Vulgata 19,13Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet habitaculum Domini et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus: immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum.
Nova Vulgata
19,14Ista est lex hominis, qui moritur in tabernaculo: omnes, qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa, quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus.
Nova Vulgata 19,15Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit. 
Nova Vulgata 19,16Si quis in agro tetigerit cadaver hominis gladio occisi aut per se mortui sive os illius vel sepulcrum, immundus erit septem diebus.
Nova Vulgata 19,17Tollentque de cineribus combustionis peccati et mittent aquas vivas super eos in vas;
Nova Vulgata 19,18in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines, qui ibi fuerint, et super eum, qui tetigerit ossa vel occisum hominem aut per se mortuum aut sepultum.
Nova Vulgata 19,19Atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die; expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperum.
Nova Vulgata 19,20Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae, quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus; immundus est.
Nova Vulgata Erit vobis praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque, qui aspergit aqua lustrali, lavabit vestimenta sua; omnis, qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.
21 Vobis - Lege cum nonnullis mss Hebraicis, Gr, Syr et TargJ kem; TM «eis»
Nova Vulgata 19,22Quidquid tetigerit immundus, immundum erit, et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum».